# Chronica Austriae 4.71-83

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.71 to 4.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.71

Iis itaque gestis rumor in altum attollitur, quod cognatus eius comes de Hablspurg cives de imperialibus civitatibus conturbaret ferente sibi presidium comite Egenone de Friburgo. Quibus permotus rex, dum tribus annis cum medio providentissime Austriam et Styriam atque Karinthiam gubernasset , se ad partes Reni contulit et presidenciam gubernandi easdem terras Alberto filio suo commendavit. Rebellem et cognatum cum suis fautoribus compescuit, ipsorum fortalicia diruit, quousque graciam invenisse meruerunt, persequi non cessavit. Acta sunt hec circa annum Domini MCCLXXX. Huius diebus imperator Tartarorum sibi regis Armenie christicole petit sociari coniugio filiam ob ipsius indicibilem pulchritudinem. Quam dum perfidus metu et minis obtinuisset, eam quoque nimio amore prosequens impregnasset, postquam enixa est, peperit filium pro una medietate pulcherrimum, pro alia vero deformem et hirsutum. Super quo nimis contristatus rex, dum suorum persuasione mater perimenda esset cum filio; petivit et obtinuit 〈mater〉 a rege, quatenus infans ante mortem baptismo ablueretur. Quod dum factum est, omnis ista deformitas a parvulo aufugit, ut nec alicuius macule remansisset vestigium. Quo permotus miraculo et ipse 〈rex〉 cum XII paribus sacro baptismate iniciatus et inito certamine soldanum letaliter vulneravit, ut post fuga lapsus diem clauderet extremum in Damasco occisis de suis vigintiquinque milibus. Venit eciam usque Ierusalem et eiectis Sarracenis ipsam ad incolendum christianis contulit et restituit. Dum hec ita aguntur, Kunigundis uxor Othakari relicta, mater regis Wenntzeslai, regina Bohemie, quendam suppanum prepotentem tamen nomine Zawissum spiritu lascivie permota duxit in coniugem, cum quo et Prage pomposas nupcias celebravit sine suorum regnicolarum pariter et filii scitu; qui et pociora castra et fortalicia sibi possidenda vendicavit. Genuit quoque ex eadem filium, quem Iohannem vocare voluit. Ex quo plurimum elatus Zawissus, quia fratrem regis habebat filium.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
