# Chronica Austriae 4.737-744

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.737 to 4.744. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.737
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.737

Ob quod signum visum imperator cum multis a campo declinavit, sicque Thuregum ab obsidione liberatur non sine gravissimis prefati ducis expensis, quarum occasione nonnulla tam in Austria, Styria, Karinthia et Suevia fortalicia usque hodie remanent obpignorata. Huius diebus per terremotum, qui pluribus diebus perseveravit , cecidit Villacum et multe alie civitates, castra, turres, montes et valles eorum reliquiis adimplete sunt atque villagia desolata, anno Domini MCCCXXXXVIIIº ipsa die conversionis sancti Pauli apostoli. Anno vero Domini MCCCLVIº Basiliensis civitas ex gravissimo terremotu quasi funditus corruit, cuius indicia usque apparent in multis locis ab hoc die usque ad tempus generalis concilii anno Domini MCCCCXXXIº iniciati et anno XXXXVIIIº dissoluti plenarie ; in quo et turris cum campanis ecclesie kathedralis corruit ad Reni profundum, cuius muri hodie videntur sub aquis in argumentum veritatis. Ceciderunt denique fere omnes ecclesie eius et castra per girum, que usque manent desolata. Cum casu domorum irrupit ignis vehemens, qui edificia cuncta voravit lignea ustioni adaptata. Audivi a Basiliensibus, dum ibi degerem , quod prefatus Albertus tunc in Alsacia degens per suos stimulatus, quatenus Basileam sue vendicaret dicioni, pro qua diucius desudasset, respondisset: 'Absit hoc a me, ut plagatos a deo meis plagis afficiam, ne bis punicionem in idipsum subeant et addam afflictionem afflictis!' Reversus ad Austriam graves impugnaciones a Iohanne rege Bohemie et Ottone duce Bavarie sensit, sed se non minus strenue opposuit. Occasionem sumpsit hec discordia pro Karinthia et Carniola, de quibus infra lacius decrevi pertractare. Deinde decrevit Superiores partes invisere et, dum fortalicia sue dicionis lustrasset et secundum exigenciam singularite ordinasset ac cum Agnete sorore dulcia colloquia miscuisset, bruno fuscoque 〈habitu〉 indutus sancte dei genitricis basilicam Aquisgrani visitare decrevit silencio, ne ipsius haberetur noticia, sed cognitus, quia latere non potuit, a singulis civitatibus multa cum solennitate excipitur, dumque sua persolvisset vota, aureum calicem magni ponderis, quem sibi soror Agnes regina Ungarie donaverat , beatissime virgini obtulit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
