Latin
4.752 to 4.760
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.752-760
Not analysed yet
Cuius et diebus cruentum nimis bellum adoritur inter episcopum et civitatem Coloniensem, in quo civitati cessit victoria et suis opitulaminibus duci Brabancie, comitibus Iuliacensibus, de Monte et aliis non parve condicionis viris, in quo et episcopus capitur et comiti Montensi presentatur, quare et non est natus ei filius usque ad diem mortis eius. Ibi quoque multus profluvius christiani sanguinis effusus est; inter quos tres fratres de Lutzlburg strenuissimi ceciderunt et usque minime comparuerunt. Ibi quoque comitis de Nassaw virtus pro Coloniensibus plurimum enituit, quia quinque de novem e familia ducis Brabancie prostravit, ob quod et captum dux liberum abire permisit . Ob quod et ipsius promocionem ad regnum possetenus contra Albertum ducem huius patrem principis procuravit. Captus est ibi comes Gelrie a duce Brabancie, qui se pro nobilissimo ducatu Limburgensi tandem exemit, propter quem et Lutzelburgensis comes nonnullas post instancias fecit. Motam denique controversiam inter Hainricum Bavarie ducem et Albertum Austrie Meinhardus Tyrolensis uti amborum affinis ad pacem reduxit sua facecia atque prudencia. Quo cum omnibus suis posteris filiis defuncto Otto et Albertus fratres Karinthie ducatum tamquam imperio vacantem ex manibus Ludovici regis iam in sentenciis pape sordescentis in Lintza uti filii sororis ultimo defuncti susceperunt et nacta possessione usque hodie in suis heredibus possederunt . Ad quos dum Iohannes abbas Victoriensis orator transmissus fuisset et pupillam Hainrici commendasset eisdem patrocinia defensionis expostulando, recepit in responso cognatam eorum semper se velle prosequi favoribus oportunis, sed Karinthiam iam auctoritate imperii apprehensam non posse dimittere, Carniolam vero tempore impigneracionis elapso iure sibi vendicasse. Hoc ipsum apud Ludocivum, dum avunculi sui 〈memoriam fecisset〉 et pupille filie multa facundia perorasset iura et servicia, reportavit in responso 〈se velle clementer intendere super eo〉.