# Chronica Austriae 4.761-766

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.761 to 4.766. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.761
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.761

Sed et Hainricus dux Bavarie gener Iohannis regis Bohemie et Karolus marchio Moravie venientes per Danubium multo apparatu pueris innocentibus surreptam querulantes Karinthiam frustra nisi sunt. Sed quia tempus induciarum apud Karinthianos a rege statutum elabebatur, cum nullius sensissent patrocinia , veniens dux Otto Austrie omnium nobilium et civium iuramenta suscepit fidelitatis preficiens Karinthie comitem de Phannberg, Carniole vero dominum Fridericum libertinum de Sanneckh capitaneum, quem et Hainricus dux pridem inibi instituerat, committens eisdem coram terre populis, ut cuncta debita moderacione conspicerent et iusticie complementum singulis ministrarent, ut cunctis consulerent et eorum non privata commoda, sed publica vota foverent. Cum autem dux Otto fluctuaciones Karinthianorum intelligeret super eo, quod iuxta leges patrie intronisatus non existeret, venit Karinthiam et in ecclesia Soliensi per Laurencium Gurcensem episcopum presentibus Hainrico Laventino, pluribus quoque abbatibus et prepositis die ipsa Processi et Martiniani – dimissis tamen certis ceremoniis in oblivionem ex vetustate dierum deductis, quas Meinhardus, de quo inferius, servaverat – cum multo populi applausu benedicitur et post in leticia ad fratrem suum revertitur anno MCCCXXXVº. Quo et anno Iohannes rex Bohemie viribus restitutus gesta hec audiens per Thuringiam et 〈aliarum〉 viarum diverticula venit in Bohemiam, a qua ducem Saxonie et Olomucensem episcopum mittit petens ablata per duces restituere, ne gladium cogatur extra vibrare, cum hanc pupillorum sibi commendatorum non posset iniuriam equanimiter pertransire. Qui dum a ducibus perpendisset se velle bellorum subire pericula pocius quam Karinthiam sic dimittere, Iohannes igitur rex reges Ungarie et Cracovie alloquitur, Saxones et Misnenses advocat et Austriam predis et incendiis vastat. Contra quem dum dux Otto Australium, Styriensium et Carinthianorum falangas instaurat prestolans Ludovici imperatoris, qui Wiennam applicuerat et ad cuius adventum divine laudis organa suspensa extiterant, succursum .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
