# Chronica Austriae 4.767-774

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.767 to 4.774. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.767
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.767

Qui neque venire dum curaret, dux Otto collusionem suspicans cum sua milicia quibusdam inopinate revertitur ad propria, ob quod Boemi sacras polluunt edes, ecclesias et monasteria dissipant, villanos angariant , sed duces mox arma arripiunt; ambo pariter campo cum forti milicia se committunt. Cum quibus et Ludovicus se accingit et apud Laa opidum tentoria figunt. Quibus dum se imparem rex vidisset viribus, cum Hainrico duce Bavarie genero suo, quem Ludovicus postea hac de causa plurimum culpans damnificavit, ad placitandum primo Lintzam, post ad Liberam civitatem venit, ubi domina Iohanna ducis Alberti conthoralis miserata miserie pauperum nunc regem, nunc ducem blandiciis deliniens bonum semen concordie seminavit, ita ut Iohanni regi fieret super expensis refusio et per eum nulla inantea super Carinthia moveretur questio. Acta circa annum Domini MCCCXXXVI. Quo et orta est valida differencia inter Venetos et Veronenses, qui protunc magno pociebantur dominio pro iure quodam saline apud vicum Benivolum, quo et Marsilius de Carraria Paduanus Albertum de Verona ludentem secum ad aleam nil mali suspicantem capit et direptis bonis suis conservata civitate ipsum Venetis presentavit, qui data civitate Tervisina se exemit. Imperator cupiens Veronensibus ferre presidium agente rege Bohemie per Athesim viam habere non potuit, qui et cum Karolo filio fertur iuramento firmasse se non desistere, nisi Karinthiam possit reacquirere, non advertentes priora pacta neque illud Oracii: Credita non semper sulci cum fenore reddunt Nec semper dubios adiuvat aura rates. Unde et postea veniens Wiennam filiam suam ducis Ottonis conthoralem invisere horum immemor pacem, quam alias laudavit, inantea pro conclusa tenuit. Quo et anno Katherina relicta ducis Leopoldi moritur et in Campo regis terre commendatur et similiter Elisabeth filia Friderici regis cum patre in Morbaco tumulatur.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
