Latin
4.812 to 4.815
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.812-815
Not analysed yet
Nam sub monte Karinthano in Zolfeld prope beati Petri ecclesiam est lapidea sedes, super quam rusticus libertus ponitur hereditario iure per successionem ad hoc deputatus habitu, pileo et calceis rusticanis indutus, qui et tenet in una manu bovem discoloratum et in altera equam eiusdem disposicionis . Immobilis perseverans principe igitur veniente cum banderio terre stipato nobilibus clamat rusticus Sclavonice : ,Quis est iste, qui progreditur sic incedens?' Cui astantes : ,Iste est princeps terre.' Comes autem Goricie, quia palatinus est, cum XII vexillis lateri principis adheret, comes vero Tyrolensis, quia terre langravius est, cum aliis nobilibus ,quanto culcius possunt, suis signis principi se coniungunt. Deinde princeps sub baronum manibus ducitur versus rusticum lapidi insidentem, qui iterato a consedentibus querit: ,Est' inquiens,iste princeps terre?' Quibus dicentibus ,Est utique' ad quod ille: ,Estne iustus iudex querens salutem patrie libere condicionis legittime natus, ut huius sit dignus principatus?' At illi: ,Dignus est.' Et ille rursus: ,Estne fidei Christiane cultor pariter et defensor?' Respondetur a circumstantibus: ,Est et erit.' At ille: ,Quo ergo iure me ab hac sede removebit?' Ayunt: ,Cum denariis LX, iumentis discoloratis et 〈vestibus〉, quibus princeps videturamictus; domum quoque tuam liberam faciet et absque tributo.' Quibus patratis rusticus levi colapho cedens principi bonum esse precipit iudicem et surgens iumentis in suum ius sibi vendicatis vestes suas principi induit et eas pro vestibus principis commutat dans locum principi, qui mox conscendens lapidem vibrato ense ad quatuor orbis differenciarum posiciones 〈se vertit〉 ostentans se omnibus iustum iudicem 〈futurum〉. Fertur et in pileo sibi aquam deferri ad potandum ,ut se ostentet populis non ad delicias et vinum, in quo est ebrietas, sed ad ea, que sponte gignit humus pro vite necessariis anhelare.