# Chronica Austriae 4.84-94

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.84 to 4.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.84

Wentzeslaus igitur cum filia 〈Rudolfi regis〉 conthorali Pragam usque reversus est indigne ferens matris sue ignominiam , sed parumper dissimulata ira, quia eam toxico appetere non poterat, que gesta sunt, perperam tulit silencio impacienter. Sed haud longe matre defuncta Zawissus profugit ad regem Ladislaum Hungarie spondens se regem sibi vinctum allaturum, pro quo et quandam cognatam sibi tradidit in uxorem. Cum qua dum matrimonium consumasset, cupiens promissa execucioni demandare remeavit Bohemiam, ubi capitur et carceribus regis deputatur, in quibus per unius anni spacium detinetur. Postquam regis Rudolfi consilio ante singula castra deducitur et eo mediante in potestatem regis revertuntur. Sed dum ante castrum Fronnburgk deportatur, quod frater eius miles Witich nomine possederat, sed dum is castro cedere recusasset, Nicolao duci Troppavie traditur, qui ipsum capitis obtruncacione punivit, ob quod a concepta fraude coactus est abstinere. Filium vero Zabissi Iohannem ex matre regis Bohemie fratrem rex Theutonicis dominis tradidit, qui ipsum secum ad Prussiam deduxerunt. Rex eciam Rudolfus episcopum Bambergensem destinavit ad regem Bohemie generum suum mandans , ut singula in regno suo ordinanda ad eiusdem dirigerentur consilia; quem et in Pragensi secum castro suscepit hospicio. Hiis diebus minera argenti in montibus Kuttnis est reperta , que usque hodie permanet, a qua et plurimum Bohemie regnum in temporalibus noscitur exaltatum. Iste Wentzeslaus iuniorem Wentzeslaum nomine filium genuit, qui sortitus est thalami sociam puellam iuvenculam regis Ruthenorum filiam. Ob nimia flagicia eciam non coronatus a suis occiditur eciam sine heredibus anno Domini MCCCVIº, ut infra clarius describetur . Rex igitur Rudolfus, postquam triennio Austriam et Styriam in pace gubernavit, ad Sueviam profectus est, ubi cognatum suum comitem de Hablspurg cum suis complicibus stratas publicas depopulantem compescuit, eorum castra diruit et ad pacem venie iuxta promissa coegit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
