Latin
4.843 to 4.849
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.843-849
Not analysed yet
Hinc Karinthie possessio apprehenditur per comitem de Phannberg et Udalricum de Walsee; Carniola vero non ignorans, cuius dicionis esset, sponte sine strepitu ducibus Austrie se devovendo deiecit ,quod et factum deo propitio usque hodie suis constat limitibus, licet id nonnulli totis viribus inficere tentarunt, ut supra de Alberto precedente capitulo plenius exaravi. Defuncto eciam duce Ottone Fridericus eius filius in Superioribus partibus dominium Austrie gubernabat sedens in Lenntzburg. Comes vero Nidowie fiducia ipsius assistencie stratas publicas predari non erubuit; contra quem civitates vicine armate in prelium obtenta victoria prefatum comitem cum comitibus Sabaudie et de Furstenberg prelio 〈victos〉 neci tradiderunt. Mortuo quoque Hainrico duce Bavarie cum Iohanne filio hic Fridericus uti sororis defuncti filius terram petit, quam tamen Ludovicus rex sibi usurpavit circa annum Domini MCCCXXXX. ,quo et 〈Fridericus〉 cum Leopoldo fratre ad patruum ducem Albertum ad Austriam venit. Rudolfus II. huius stipitis de Hablspurg primogenitus prefati Alberti ducis successit in regimine Austrie, Styrie, Karinthie et Carniole anno Domini MCCCLVIIIº adolescens vicesimum agens annum. Hic fuit princeps fortis ad ardua, imperterritus ad pericula, prudens industria et in agibilibus humanis clarus ingenio, cleri pater et divini cultus promotor indefessus, peritus non minus in gemmarum 〈cognicione quam in aliis secretis〉, quod plurimum claret suis in operibus. Nam Universitatem studii in Wiennensi opido preclarissimo et tocius Domus Austrie capitali ab Urbano Vº misso magistro Alberto de Saxonia post Halberstadensi episcopo 〈impetravit, qui〉 ad legendum inibi publice canonica atque civilia iura, medicinam et septem artes liberales apostolica largicione concessit ,facultatem tamen theologie sibi non admisit agente Karolo imperatore socero suo, qui hac racione permotus est, ne sibi in hac parte prior videretur, universitatem studii litterarum in Pragensi civitate volens instituere apostolica auctoritate, cum antea sola sua auctoritate leges et artes inibi palam docerentur ,prout hoc ex veridica relacione egregiorum virorum didici et post ex aurea quadam bulla imperiali, dum Prage deguissem ,agnovi.