Latin
4.886 to 4.892
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.886-892
Not analysed yet
Providus vero princeps ,licet plurimum a clerico prohibitus, ait: ,Vadam et visionem hanc maximam deprehendam una cum demonio!' Quo facto vetulam cum suis illusionibus deprehendit, quam et mox una cum clerico saccis insutam aquis precepit suffocari. Dicitur tamen, quod, dum clericus inducias penitendi et sua peccata confitendi dari sibi orasset et minime impetrasset, adiecit: ,Tu negas michi ecclesie sacramentum mox morituro; pro quo te cito ad omnium iudicem, ut michi super hoc respondeas anno elapso!' Quod licet multi verterint in derisionem, eventus tamen docuit, quod princeps iste infra anni spacium morte immatura preventus occubuit. Cum autem hic princeps in flore sue iuventutis ut stella pre multis fulgeret principibus et animo forti scanderet ardua, custos, qui de nocte semper vigilat adversitatis et non dormitat in die prosperitatis, hunc cicius una fecit febre marcescere. Nam dum, ut premissum est, Mediolani ad vota sibi cuncta succederent, acuta quedam febris medullis eius infusa sic omnia eius vitalia et membra depavit, ut post paucos dies post exactam medicorum, quos et nimis plurimum ad ipsius ducis sollicitaverat curam, diligenciam VIº kalendas Augusti rebus excessit humanis. Cuius corpus exanime ad Wiennam deducitur et in suo, quod alias sibi paraverat, mausoleo sepelitur. Post cuius mortem domina Katherina ipsius conthoralis in viduitate in Berchtolsdorff plures annos exegit, que et personaliter sanctorum apostolorum limina visitare curavit, multas quoque reliquias sanctorum atque indulgencias ad ecclesias in Wienna summo a pontifice impetratas attulit et tandem vitam suam laudabili fine conclusit et apud coniugem suum Wienne tumulata quiescit. Quos morte prevenit adolescens spectabilis Fridericus prefati Alberti ducis secundogenitus et cum eisdem suam sortitur sepulturam anno Domini MCCC〈LXII〉 Obiit autem dux Rudolfus sine prole anno etatis sue XXVIIº.