# Chronica Austriae 4.893-899

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.893 to 4.899. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.893
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.893

Albertus III. huius nominis, tercius ducis Alberti filius, uti senior Austrie, Styrie, Karinthie, Carniole, Marchie Sclavonice , comitatus Tyrolensis et omnium comitatum in Suevia pariter et Alsacia suscepit gubernandi habenas iuxta antiquum morem a principibus Austrie observatum. Sed quia officiales ducis Alberti cum fratris sui ducis Leopoldi officiariis dissentire ceperunt, magnatorum consilio, ne inter fratres alicuius discordie suscitarent seminarium, actum est, ut dux Albertus uti senior patrias inferiores gubernaret, dux vero Leopoldus dominia superiora cum Suevie comitatibus administraret, quod et utrimque quinquennio strenue peractum dicitur. Quo elapso post prefati ducis Leopoldi reditum visum est certis patrie baronibus, quatenus et ipse per tempus Austriam gereret et dux Albertus ad Styriam in Grätz pro ipsius regimine et superiorum parcium se conferret, quod et factum est. Uterque tamen in sui regiminis partibus optatam in omnibus pacem procuravit. Unde et actum est, quod Leopoldus dux intelligens in castro Schönnberg non distante de Chremsa quosdam latrunculos et stratarum publicarum spoliatores delitescere se propria in persona contra eos accinxit, castrum prefatum obsidione cinxit et in dedicionem accepit atque, quos inibi repperit , ad furcas suspendio damnavit. Albertus dux erat homo pacis, milicie cultor et divini cultus amator. Hic sociam sui thori sortitur primum dominam Elisabeth Karoli IIII. imperatoris filiam, qua defuncta duxit Beatricem burgravii Nurnbergensis filiam pluribus in magnam displicenciam affirmantibus quoque, quod, si patruus suus rex Fridericus aduc superstes esset in humanis, vix manus suas a quarto Alberto avunculo cohiberet ob dolum sibi in bello campestri, ut premissum est, exhibitum contra Ludovicum tunc ad regnum electum et postea cum ignominia a Iohanne XXIIº depositum et 〈a〉 Clemente suo successore anathematisatum atque in hiis sentenciis vita functum, dum se in venacionibus diu victurum speravisset.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
