# Chronica Austriae 4.910-916

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.910 to 4.916. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.910
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.910

Castra vero tunc impignorata Starchenberg , Putn, Terenberckh et Swartzperg ac Gutenstain venerunt in sortem Alberti, ita quod omnes in iudicio provinciali Nove civitatis in Wienna stent in iudicio. Quibus sic firmatis dux Albertus ad Wiennam, Leopoldus vero secessit ad Sueviam; que ibi tunc gesserit, inferius enodabo. Albertus igitur Austria potitus considerans pro fundacione universitatis summi accessisse consensum pontificis, sed fratrem suum morte preventum ipsam ad plenum non ordinasse missis nunciis ad reverendos magistros Hainricum de Hassia et Hainricum de Öttha sacre pagine professores et Andream de Kalker necnon ad plures magistros in artibus, doctores iuris, legum et medicine eos accersiri fecit et congrua unicuique secundum suam professionem stipendia ordinavit, collegium ducale de tribus domibus cum lectoriis et habitacionibus per manum prefati magistri Hainrici erexit, privilegia nova racionabilia suis alumnis concessit, a summo eciam pontifice Urbano VIº facultatem theologie impetravit, auctoritatem quoque statuta condendi pro universitate suppositis tribuit et generaliter, quecumque sibi utilia pro eadem persuasa sunt, hylari mente donavit ac omnia et singula sigillo maiestatis sue pariter et fratris sui ducis Leopoldi, dyocesani et capituli Pataviensis necnon et omnium fere baronum, comitum et principalium nobilium Austrie sigillis in perpetuum robur et monimentum confirmavit. Post que prefatus princeps ad Prussiam contra infideles et scismaticos dimicaturus se contulit ibique accinctus militari gladio cum multis e suis revertitur ad propria dominia multa cum gloria. Extunc eciam in multo apparatu castrum in Lachsnndorff construxit, pro cuius magnificencia plures statuas marmoreas de castro Khalnnperg, quod iam desolacioni patuit, et de novo a locis distantibus deduci precepit. Fecit quoque ibidem viridaria ferarum, piscinas piscium et plura huius vite oblectamenta. Erat hic plurimum iocundus et hylaris, tardus ad loquendum et gravis et tardior ad iram; provocatus tamen vix placari potuit, quod et Hainricus comes de Schawnnberg medullitus sensit, pro eo quia a suis predis in Austria se non cohibuit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
