Latin
4.95 to 4.101
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.95-101
Not analysed yet
Deinde indicta curia Auguste filium suum Albertum terciogenitum superstitem dumtaxat inter filios Austrie et Styrie ducem instituit, nam Rudolfus eius primogenitus habens in thori consortem filiam Ottakhari non multo post viam universe carnis ingressus est relicto unico filio Iohanne, quem ab infancia prefatus Albertus in omni disciplina instituit; sed tamen posterius diabolica fraude cecatus idem Iohannes Albertum tunc coronatum Romanorum regem, ut clarius inferius describetur, dolose necare non erubuit. Hunc Rudolfum rex Bohemie in castro Pragensi sollenni ut sororium, quia sororem venit invisere, tradidit sepulture. In prefata eciam curia Rudolfus rex Meinhardum comitem Tyrolis socerum Alberti ducem Carinthie instituit et ipsum lapidea in kathedra in Zolveld campo erecta sedere fecit et more istius patrie rustico ad hoc ex parentela ordinato, testimonio duorum baronum iuratorio, et quod in fide catholica iustus iudex et protector cleri, orphanorum et viduarum fiat, investiri disposuit, qui et extunc feoda conferre et iudicialiter causas decidere 〈et〉 cuique ministrare iusticie complementum ordinavit. Hec institucio facta est de mense Decembri anno Domini MCCLXXXIIº, quando et per Bohemiam et Moraviam gravissima pestis insevit per yemem et fer, adeo ut homines adducerentur in curribus ad fossas profundas sicut fenum in horrea. Anno vero MCCLXXXº fuere in Austria venti validissimi et aquarum diluvia maxima et terremotus magni circa Novam civitatem, in qua prodigium mirabile apparuit ,quia in eadem puella octennis concepit a masculo decenni et peperit, sed in partu moritur. Tunc eciam circa Spanberg ex ruptura subita nubium factum est diluvium; aquis a montibus confluentibus et domibus coopertis undis maximam stragem hominum et iumentorum effecit, qui vel in montibus vel curribus evadere non valuerunt . Miserum spectaculum: matres suspensis ad ubera parvulis aqua rapuit et extinxit, propter quod sub arena postea multa reperta sunt cadavera.