Latin
4.959 to 4.967
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.959-967
Not analysed yet
Quanta mala hoc scisma peperit in ecclesia, docet omnium rerum experiencia, de quibus et plena sunt aliorum volumina. Et quia regina Apulie assensum prebuit in suis dominiis cardinalibus eligendi antipapam, tanti quoque mali verita non est se reddere participem. Hinc et Urbanus papa ipsam regno nudatam deposuit ac ipsius maritum dominum Ottonem de Brunsbig exortem regno fecit ac dominum Karolum de Pace comitem de Duracio ad ipsum regnum tamquam eum, cui ex hereditate succederet, totis suis conatibus promovit. Hic Karolus fratrem ducis prefati Brunsbicensis cepit profugientem, intercepit et luminibus orbavit; qui et in vincula coniecit reginam Apulie, quam et in vinculis ultimum exalare spiritum miserrime fecit iusto dei iudicio, quia multorum milium animarum rea, que ob necem regis Andree fratris Ludovici regis Ungarie, quem ipsa conscia stragulo necari fecerat, ut dicitur, dire mortis piaculis absumpte sunt gladio Ludovici prelibati. In ulcionem quippe fraterne necis Ludovicus rex intravit Apuliam in manu forti irruptisque multis urbibus tantam cedem hominum fecit, ut papa sibi dixisse feratur: 'Cessa, fili mi, quia tantam stragem fecisti propter necem fratris, quantam stragem admisit deus in iudeis pro morte Salvatoris!' Nam defuncto Rudperto rege Sicilie de mense Ianuarii duas reliquit filias, quarum una nupsit Andree quondam Karoli regis magni Ungarie filio, quem et post se regnaturum designavit. Cuius mater vehemencius apud papam et regnicolas possetenus egit, ut regnum filio remaneret, sed occiso eo Petrus regno Sicilie potitur et Aragonus Apulie. Deinde prefatus Karolus in bello triumphat contra Ottonem de Brunsbig, qua 〈victoria〉 adepta papa in Apuliam properat propria in persona. Qui et dum promissorum et pactorum fidem expeteret a Karolo, inter eosdem discordie suborta est occasio. Eapropter Karolus violentas in papam manus inicit 〈eumque〉 sue captivitati subicit, sed interiectis certis pactis ipsum libertati donavit.