Latin
4.976 to 4.983
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.976-983
Not analysed yet
Ita et fertur quendam similes bullas plene remissionis Ulmensibus attulisse et eos ut viros racionis huiusmodi 〈graciam〉 respuisse suscipere haud dubium non ignaros, quod raciona〈bi〉le debet esse dispensatoris obsequium, in quo et, si predige dispensare non veretur, id prudentem dominum detestari commissum. Et quia, uti fido, deo amabilis Ludovici regis Ungarie filii regis Karoli supra meminimus, congruum et dignum arbitratus sum eciam ipsius pauca bene gesta presentibus exarando connectere . Huius patrem fuisse Karolum regem Ungarie testantur cronice. Quem gladio appeciit desperatus iste Felicianus genere de Zaach dum in Wissegrad prandio accubuisset, et gravi inflicto vulnere eciam Elisabeth regine quatuor digitos non erubuit amputare. Habuit quoque fratrem Andream nomine, qui sexennem agens annum ductus 〈fuit〉 in Siciliam, ut post Robertum inibi regem in regno, uti factum est, succederet anno Domini MCCCXXXXIIIº. Hic, inquam, Ludovicus patri successit in regno vir mira prudencia et strenuitate preditus et inimicorum crucis Christi persecutor indefessus. Pluribus denique annis etsi sitibundus prolis eiusdem tamen exors fuit ut sterilis, postea vero permittente deo geminas ex sua coniuge genuit filias: maior natu Maria nomine vocitata, quam eo superstite desponsavit Sigismundo filio imperatoris regis Bohemie, alteram vero despondit duci Wilhelmo primogenito Leopoldi ducis Austrie, de quo previe facta est mencio, Hedwigem nomine, que et infra pubertatis annos ad Wiennam traducta ibidem regio cultu educata est. Dum ergo prefatus Ludovicus rex diem sibi mortis propinquare cognovisset, accersitis utrisque filiabus ipsius gener prefatus Wilhelmus dux una cum sua desponsa personaliter comparens suam presenciam exhibuit, ubi fertur suam voluntatem ultimam coram multis positis apparuisse, ut dux Wilhelmus una cum sponsa Hedwige regnum sortiretur Ungarie ,pro quo duces Austrie plurimum desudarunt, dominus vero Sigismundus una cum Maria regno Polonie potiretur, quod plurimum Bohemi ambierunt.