# Chronica Austriae 5.113-122

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.113 to 5.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.113

Item, si barones et communis patria hoc modo venirent ad concordiam, quod sua reverendissima paternitas amplexetur vias, per quas hiis negociis observetur practica, et quod in hiis provideatur patrie oportune secundum quod sua venerabilitas se obtulit. Item, super prestando adiutorio ad exsolvendum stipendiarios in suis debitis respondet patria, quod patria ad hoc pondus non teneretur se offerre. – Attento, quod isti sine consilio suo sunt acceptati et in patriam inducti ac voluntate communis patrie, sed tamen super isto cupiunt amplius cogitare et ad ea, que proposita sunt, quod talis contribucio debet esse tolerabilis et sine gravamine. Cupiunt intelligere, quomodo hoc adiutorium sit mensurandum, quod sit omniquaque tolerabile. Item, si pro bono pacis et quietis prefatum admitteret adiutorium graciosis dominis nostris, quod hoc nullum inducat preiudicium in privilegiis et laudabilibus consuetudinibus et quod hoc litteris oportune caveatur. Item, quod talis subvencio ad nullum abusum deserviat. Item, quod omnes, qui occasione regis Ladislai venerunt ad fideiussiones et facti sunt vades, liberentur, ne patria et eius incole horum respectu in dampna deducantur. Acta sunt hec Tulne de mense Octobris anno Domini MCCCCLXIIIº. Hos sic advisatos articulos laudavit tota patria in una coacta concione. Quos et una emologavere pro tunc domini archiducis Alberti inibi per eundem missi nuncii circa principium Novembris, domini vero imperatoris ambasiata, in qua dominus Udalricus Gurcensis erat, quosdam limitare tentarunt , alios ad mayorem deliberacionem et ad exquirendam imperatoris mentem suspendunt, Qua de re soluta est huius dicte congregacionis convencio. Ne tamen in vanum concurrissent , depresentaverunt dominum abbatem Mellicensem, dominos Rudigerum de Starchenberg et Pangracium de Planckstain una cum utriusque principis necessariis in dieta apparentibus ad omnia racionabiliter concordandum pro pace communi patrie una cum domino legato supra scripto, qui et omnium fama fideliter 〈et〉 indefesse collaborabant.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
