# Chronica Austriae 5.13-21

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.13 to 5.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.13

Et quia Bohemi et alii hospites stipendiarii in suis deservitis stipendiis soluti non erant, conclusa erat pro eorum solucione communis contribucio, ita ut de XXX talentis I daretur libra et de iugere vinetorum I talentum incola contribueret, forensis vero II talenta solveret, dumtaxat pro solucione stipendiatorum exponenda. Quam quidem taxam solverunt Wiennenses et miseri eciam de zechis ecclesiarum in montanis et certi prelati, nobiles vero et eorum subditi usque sunt, ut dicitur, supportati et precipue imperatoris consiliarii et fautores comes de Maidburg, Georgius de Egkartzaw , Georgius de Puechaim et Hainricus de Puechaim, N. de Planckhnstain, Rudigerus antiquus de Starchnberg, N. Strewn, Stephanus Eytzinger et Wolfgangus Ruchendorffer. Et quia contribucio hec ad plenum non suffecerat, data parte eisdem statutus est terminus solvendi medium quadragesime pro residuo. Quo intervallo, quia impietas in amphora voluptatis non sinit quiescere, dum ergo in partem Albertinorum agere non valerent, in imperatoris partes se convertunt occasione nonsolucionis stipendiorum, ut pretendebant, quorum nomina Jan de Vetaw egregius ab origine latro, Frantz de Gehag Bohemus in aula imperiali ab infancia educatus, Nicolaus Lusitzkhy, Watzla Zeptor cum sororis filiis Fratrum vocatorum non in Christo capitanei et qui igne et ferro debachantes per girum Nove civitatis cuncta vastabant. Unde compulsus imperator ipsos pecunia placavit et pro residuo castrum Lanndsee sub pacto legis commissorie in pignus tradidit. Quo patrato ducem Albertum infestant super suorum stipendiorum debitorum solucione. Ideo regressi ad Lewbltsdorff primum inexplicabilia damna pauperibus irrogabant, tandem vero ad Medling, ad idem eciam de scitu imperatoris mandantis eos intromitti. Hinc cum Gravenegkher et Hinko, qui iam Mitternndorff surripuerat, atque Pamkircher et supra scriptis prodicionem urbis florentis Wiennensis intentant per medium Wolfgangi Holtzer tunc magistri civium et certorum complicum infra descriptorum hoc ordine, ut in nocte dominice passionis parascheves intromissis per Portam stubarum certis armatis et in vigilia sancta ceteris ad numerum CCCC supra scriptis cum omni sua potencia prope extra muros paratos ad ingressum, quem magister civium maturabat proponens eos amicos et pro defensione violencie civitati per ducem inferende vocatos.......... hiis, quos prefata nocte in domum suam vocaverat et clauserat et seris obseraverat, tandem ad domos remiserat promittens pacem civitati meridie dari.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
