# Chronica Austriae 5.149-159

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.149 to 5.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.149

Nam etsi maior natu inter nos solium imperii et temporalis glorie meruit obtinere et soror nostra ducali Saxonum dignitate prefulgeat, pro quorum statu laudes referende omnium gubernatori, 〈a〉 te tamen in presentibus meis pressuris, quibus pro mariti mei erepcione incessanter concucior, tuis dulcissimis consolacionibus tam in verbis quam epistolis me sensi plurimum refocillatam . Quibus beneficiis et aliis donis instigata fateor in quendam mentis excessum elata, ut me superstitem tuo funeri minime desiderarem, quia credo te vita fuisse digniorem, ex quo me sexus fragilitas ad strenua fecerit debilem, te autem una mecum alto sanguine natum ut ad domus nostre alciora promotorem ymoverius rei publice in utroque statu protectorem natura formaverit. Hec sunt, que me miseram premunt in tuo funere. Hec sunt, que magis post tuum excessum mortem quam productiorem vitam persuadent eligere, ignara tamen, quid nostri couterini in hac parte mecum senciant. Quorum primus mayor natu inter nos, licet in fastibus Romani imperii sedeat, et soror nostra Saxonum ducissa ipsorum dyademate et typo prefulgeat et gloria reniteat, tamen naturalis instinctus hoc evidencius , eciamsi dissimulare voluerimus, tandem luce clarius prodire in lucem non postergat. A quibus eciam in presenti adversa fortuna requisivi solacium – usque prestolor, eciamsi tardius michi adveniat. Qua re iam duplici deo permittente vallata tristicia, an amplius te defuncto liceat me fore superstitem diucius appetere aut tecum in fata concedere aut nostro et omnium creatori uti neutrum propleuma recommitto. Satis, ut arbitror, precordiorum meorum deflevi usque pressuras. Ceteras non ab re tuas virtutes silencio tegerem, nisi tua sedule demonstrata strenuitas in laboribus pro gloria et pace inclite Domus nostre Austrie aduc amplius loqui preciperet . Egregii enim principis animi est parcere subiectis et debellare superbos. Que tue per opera milicie in oppugnando antiquos domus nostre pertinaces emulos precipue ruriscultores Swicenses vocatos, qui se in alpibus continendo muniunt, cunctis clarent neque ullam vacillacionem admittunt, ita ut eciam parte tui patrimonii hac occasione distracta larga manu militibus erogares stipendia debita.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
