# Chronica Austriae 5.160-171

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.160 to 5.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.160

Testatur eciam tuis operibus strenuis contra scismaticos Bohemos constans et fidelis semper Iglavia et non minus strenuitas tua cunctis apparuit, eius quoque preclara facinora in eorundem a tua manu repulsa usque ad metas, dum se munitos curribus suo more ad predandum patriam usque Neunburgam instar locustarum diffudissent. Supprimo silencio, quas ulciones in predones patrie dedisti et quas dignas penas proditores suis forefactis sentire fecisti. Et Wiennam, que se a communi statu patrie separaverat et in unam partem declinaverat tunc regencium nutu sine scitu, ut ferebatur, communitatis 〈et〉 favore, forti manu persuasus obsederas – utinam digestiori consilio! – unde tibi incommoda et multis adolere ceperunt detrimenta. Hec dum meos mitigarent fletus et finem meis viscerosis imponerent singultibus, novi surrexere rumores prioribus amariores: tu quod amantissimus michi frater veneno impocionatus diem tuum extremum clauseris! Ex quibus omnia intima mea commota sunt, ut amarissimas lacrimas effunderem et me amplius continere non possem, quin de novo planctum hunc ederem. Hew congeminans, mi unice cordialissime frater, quomodo occumbis? Numquid ut ignavi solent cadere, numquid manus tue fuere ligate aut pedes tui constricti compedibus ? Minime fuere, sed corruisti, ut solent fortes proditorie coram filiis cadere iniquitatis. Pro quibus merito deficerem pene, nisi me fides christiana e regione confortaret dormientes non lugere, sicut et ceteri, qui spem non habent, presertim cum te veridica relacione – proch dolor! – absens agnoverim dum crassari in te mortem cognoveris, palam professum velle in fide Christi a hoc migrare seculo et fusa dominica oracione exclamavisse Miserere deus, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam! Ex quibus firmam concipio fiduciam te in viam salutis ab hoc nequam et lubrico seculo evolasse amen'. Acta sunt hec II. Decembris et paulo post anno LXIIIº.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
