Latin
5.39 to 5.46
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.39-46
Not analysed yet
Volumus preterea, quod, si quis horum ignarus quempiam ex prefatis absolverit, 〈teneatur〉 idem illum, quem se absolvere putabat, quantocius certificare poterit, quod propter potestatis defectum ipsum absolvere non poterat, ac quod omnes et singuli absolvendi tales ad nos remittantur. Iniungimus insuper tibi sub obediencie virtute, ut horum copiam litteris tuis inclusam singulis tuis suffraganeis e vestigio transmittas faciasque hec nostra auctoritate strictissime observari. Verum, ne ignorancia quemque valeat excusare, hec omnia et singula per totam tuam provinciam ex ambonibus singularum ecclesiarum quantocius publicari procura. Datum Rome etc. die XVI. Ianuarii MCCCCLXIIIº, pontificatus nostri anno Vº. In quibus tamen unum meum subterfugit intellectum, an papa sua voluntate sola reservans in private cubiculo suo aliquorum peccatorum absolucionem sibi soli absque solenni publicacione posset sacramentorum rite applicatorum irritare virtutem et impedire virtute operis operati peccatorum talium remissionem, quam Christus suis sacramentis ut vasis gracie contulit et sua sacratissima passione conferre meruit, quod tamen mayoribus relinquo discuciendum tamen non ignarus de litterarum scripture noticia sacre, qualis apud abbreviatores est in Romana curia; de expressa vero et solenniter publicata tali reservacione quis ambigit, quin potuit in detestacionem criminis et pravitatis in similibus fieri ac communis ecclesie profectus et utilitates? Sed, an inaudita parte licuerit, aut in custodia, ne in castro noctu irrumpentes, ut imperabantur ,civitatem per ignis voraginem exterminarent, remanentibus . . . . . . . . cumulaverit, exploratum non habeo. Rursus, sicut assunt, qui letaliter offensi sunt iaculis e castro, que in communi platea ad ecclesias foros publicos adire volentes aut ab more redeuntes 〈feriebant〉, alii vero occisi, ita sunt superstites multi, qui nomine communis civitatis suppliciter et devote cum omni humilitate imperiali celsitudini supplicarunt, quatenus talia prohibere vellet cum effectu, cum nullus incolarum aliquid moliretur contra suam maiestatem, et quod secure posset hic sine omni suspicione ut loci dominus in pace versari, vicibus repetitis, sed dietim adaucte sunt incolarum a castrensibus iniurie, bambarde cum armis bellicis et victualibus inducte multiplicitate, vexilla rubea incendiorum presagia e castro exposita, globi igniti extra proiecti, ut quidam, qui unum ex eis reperit, michi referre habuit, et cum nil aliud suspicaretur nisi civitatis exterminium omnisque spes pacis ablata foret, hostes eciam ab extra tumultuarent, verbales et reales iniurias incessanter ab intus et extra communitati irrogarent, ultimo petitum est, ut desisterent et pacem cum patria firmarent, alioquin compulsi cogerentur licet invitissime cogitare de defensionis sue remedio, et, si fatigaret ulterius, ipsi artarentur resagitare, quod et –proch pudor! –in multorum mortem utinam cum moderamine inculpate tutele utrimque extitisset patratum.