# Chronica Austriae 5.47-53

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.47 to 5.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.47

Sed tamen me iudice magnalia dei non sunt sub modio tumulanda. E castro siquidem cum grossa bambarda et tormento vulgariter mö〈r〉ser appellato prodierunt ultra C ictus ad diversas partes civitatis in domos ad plateas certas et capellas sectos pellentes ad hoc aptatos lapides hawt parve quantitatis, qui ruentes in domos cameras puerperarum et aliquando in medium populi in foro publico et tamen toto temporis decursu neque hominem aliquem offenderunt in minimo nec corporalem offensam deo protegente intulerunt, sicut neque per Stiriensium et Bohemorum in die Elisabeth 〈in〉 suburbium aggressum neque per novissimum die parascheves tradimentum perfecerunt, sed in omnibus usque parum preter gravia incommoda, Wiennenses emuli reportaverunt . Per hec utrimque tamen inconsulte tentata non laudo, quin et pocius dei misericordiam circa prefatum locum usque ad sidera laudibus extollo, que preter aliorum merita eciam in extremis periculis expositos novit eripere et in sua virtute fidentes humiliare. Fortassis horum lectores tacite quererent, quam dux Albertus in prefatos proditores expetisset vindictam et tam inhumane crudelitatis, ut premissum est, conscios? Quos, ne per diversa vagari faciam, brevi compendio in hac questione certos reddam. Nam licet absens corpore in cura gregis michi crediti, ut congruebat, post pessimorum sacrilegorum Watzla complicum nimis protractam inibi importunam cohabitacionem et eiusdem in exterioribus extremam depauperacionem in animabus quoque et moribus, corrupcionem presens mente, absens tamen 〈corpore〉, didici et veniens in veritate comperi, quod prefatus Wolfgangus Holtzer quasi ultimus horum captus extitit. Primus vero Iohannes Ödenhackher forensis cuiusdam in balneis famuli Ratispone quondam filius, sue uxoris quondam Petri Schuchlar antique prosapie et unice eiusdem filie opibus elatus, eciam plura supra vires scandere non erubuit , post Osvaldus Reicholf proprio de ingenio et facundia, quibus dotatus extitit visus, miles per regem Ladislaum creatus, exinde Sebastianus Zygelshawser dives a Bavaria veniens de natalium defectu publice infamatus, post quem Iohannes Purckhawser ab omnibus simplex et bonus arbitratus, sed deceptus, et demum Georgius vel Michael Holerbeckh institor olim famulus Holtzer, qui litteras a partibus altrinsecus detulit tradimenti, una cum aliis hostibus in vigilia sancte pasche detenti et feria VI. sequenti post questiones et tormenta ex domo preconis, ad quam nudipedes ducti fuere, in altona in curru preparata hoc ordine penas susceperunt: primo Fridericus Ebnar olim peditum rotte capitaneus in exercitu ducis Ludovici Bavarie contra imperiales civitates extitit et ab eodem miles creatus, ductus ad Altum forum capite truncatus est, deinde supra scripti sex ducti sunt ad circum vocatum Curia ibique post multas preces, quia quadripartiri iudicati sunt, Reicholf, Ödenackher, Zygelshawser, Purckhawser et Holerbeckh capitalem sentenciam susceperunt, Holtzer vero quadripartitus est et ad quatuor portas civitatis partes suspense sunt, caput vero meniis prope turrim, per quam hostes induxit , falange superponitur aliis in terrorem.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
