# Chronica Austriae 5.5-12

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 5.5 to 5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/5.5

Deputantur quoque forenses pro custodia civitatum armata manu N. Gräfnegkher Prugka super Leyttam et, ut quidam asserunt, Hainburga Suevo alii, Newnburga forensis Pawmkhircher Karinthiano, olim aquile capitalibus hostibus Khadawer Egenburga, Strewn Waydhofia, de Puechaim Zwetl, Georgio de Volkhensdorff Weytra sicque, dum incole in duas partes claudicant et capita varia sibi statuunt, orbitates, depredaciones, oppressiones innocentum tam cleri quam laycalis populi in hoc bicipicio – proch dolor! – sequi necesse est. Nunc ergo descripturus contingencia anni LXIII. premissis attentis facta est dieta in Wienna quatuor statuum, in qua omnes demptis hiis, qui domino federati sunt 〈imperatori〉, convenere ipsumque dominum Albertum iuxta arbitramentum suscepere. Ubi et premissis absentibus scribitur ad Chrembß congregatis pro conventu unanimi, qui ad Sanctum Yppolitum se venturos obtulerunt, si id probaret imperator, ad instantem dominicam Invocavit. Quorum voluntates confirmet Altissimus pro communi pace et unitate patrie, quatenus fece eius exinanita instar priorum temporum in iubilo glorificet nomen suum in secula. Sed, dum hec imperator agnovisset, mox et fugax unitatis et concordie missis heredibus suis mandavit epistolis sub obtentu gracie sue, quatenus ad destinatum locum nemo veniret, quod et sub eius bicipite degentes observare decreverunt, et sic ignem in patria succensum usque ad intima flagrare et non suffocare voluerunt. Quam et tempestatem primordia temporis huius anni videbantur presagire, in quibus turgencium ymbrium inclemencia et validissima ventorum rabies quasi futurorum eventuum presagium a seculo invisum Danubii flumen primo spissa, post resolucionem vero denuo glacie licet tenui claudendo texit et obriguit paulo ante carnisprivium , sed neque vernum tempus nisi frigoribus et pluviis insolitis extitit absolutum, sed ferme usque ad medium quadragesime intemporaliter se ostendit, ita ut neque seri possent arva neque vineta valerent excoli comodose. Dieta igitur Yppolitensis, sicut premissum est, in fumum resoluta Albertus ad festum epiphaniarum aliam Wienne instituit, ad quam sibi faventes venerunt omnes prelati communiter , barones, proceres seclusis supra nominatis ibique ducem Albertum iuxta laudum Boemorum, de quo supra, in regentem patriam susceperunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
