Latin
5.81 to 5.88
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.81-88
Not analysed yet
Accessit et ad hanc dietam reverendissimus pater dominus Dominicus Torcellanus episcopus et apostolice sedis legatus cum potestate legati a latere, sed defuere domini Hainricus de Liechtenstain, Georgius et Cristopherus de Potendorff pincerne et Reinbertus et Vitus de Ebersdorff camerarii Austrie. Legatus igitur apostolice sedis adunata concione perorabat se missum pro patrie pacificacione, et, si gratum videretur, ipse modos aperiret, quibus pax possit induci et stabiliter conservari . Quod dum inibi congregati expetissent, tres vias deduxit in medium scilicet viam facti et bellum, iudicium et iudicis sentenciam diffinitivam visis contendencium iuribus et amicabilem composicionem parcium, et quia prime due vie videbantur nimis difficiles, omnium laudo via tercia placuit. Unde deputati sunt XXXII –octo et octo de singulis quatuor parthiis –qui advisarunt articulos infra scriptos: Primo, super orta questione a consiliariis dominorum Salisburgensis ,domini marchionis de Baden et sue conthoralis domine Katherine uterine amborum et imperatoris et 〈ducis〉 Alberti, si in eventum ambo fratres prefati se mutuo unirent precipue super restitucione fortaliciorum, quibus privatus extitit alias dominus imperator, an compatriote de huiusmodi dare vellent assensum. Primo hoc impedimentum usque non parvam induxit mesticiam et placuisset prefatos fratres semper in fraterna concordia et unitate perstitisse quodque idem in mansuetudine concordarent absque ulteriori patrie gravamine. Item secundo, facta tali, ut premissum est, concordia et unione necessarium est compatriotis de quatuor statibus patrie Austrie, quod omnes, qui domino imperatori aut archiduci Alberto aut Wiennensibus et aliis opidis diffidaciones miserunt sive spiritualibus sive secularibus, in hiis causis licium restituantur sine dolo et fraude. Similiter fiat de conscripcionibus, si que facte forent, erga graciosos dominos nostros antedictos. Item, quod omnes indignaciones et inimicicie, que in hoc licium cursu erga et inter prefatos dominos et compatriotas, similiter et inter illos neutrales, qui nec diffidarunt, sed quiescentes nulli parti adheserunt, et precipue contra venerabilem patrem dominum Pataviensem sint pro futuro delete et sopite, ita quod nec iusticia mediante spirituali vel seculari neque alia via quacumque renoventur aut moveantur et quod hec omnia caveantur et firmentur oportune sine dolo et fraude.