Latin
1458.4792 to 1458.4800
Thomas Ebendorfer, Chronica pontificum Romanorum 1458.4792-4800
Not analysed yet
Sic varias fortuna vices sed et adversa secundis subit et ambiguo numine ludit atrox. Cedat in exemplum cunctis, quos gloria tollit; vertice de summo mox ego papa cado. Audiens tamen invincibiliter suam deposicionem, sero compuctus rediens ad cor suam deposicionem ratihabuit et eam publicis instrumentis confirmavit et per hoc libere cessit. Iste pictus reperitur nudo capite paucorum pilorum sub corona sacerdotali amictus talari tunica instar dalmatice desuper parva cappa superposita tenens in una manu falcem magnam, in alia surculum tres in summitate rubeas rosulas habentem, stans super mare, habens ad pedem dextrum figuram B quasi ferri ignilis, a sinistris vero figuram humani pedis a planta usque ad coxam inclusive, prout in eius armis dicitur olim baiulasse. Subscripcio vero erat talis: „Vide iterum virum alienum existens mediam falcem, magnam et rosam, quam fert, tercium ante duplicatum primum elementum, diversa in te coniuncta fatifere, IIII mensium te ascribo principatum, ante quem omnem gladio assumpsisti, senes in infernum duabus tribulacionibus, in medio templa ydolorum post paululum resuscitabis, vite III annos in unum vives. Elacio, obediencia, paupertas, castitas ,temperancia, castrimargia, ypocrisorum destructio." Johanne igitur, ut premittitur, deposito Gregorius Karolo de Maletestis misso omne ius suum in papatu pretensum plena facultate suffulto resignavit. Hinc, ut omnia in pace succederent, patres decreverunt ad Ferdinandum regem Arragonie suos ambasiatores destinare ,in cuius regno Petrus de Luna pertinaciter tumultuabat. Quod audiens rex Sigismundus se in propria persona iturum obtulit et coassumptis legatis concilii sex ad her accinxit cum auctoritate ad requirendum prefatum Petrum, quatenus iuramento alias prestito satisfaceret. Venientes autem multa comitiva vallati repererunt regem prefatum gravi valitudine corporis decumbere; qua non obstante cum eisdem usque ad Perpyniacum se socium fecit itineris ,ubi tunc Petrus iste degebat.