Latin
pr
Thomas Ebendorfer, Chronica pontificum Romanorum pr
Not analysed yet
Compleat inceptum virgo Maria meum! Inter tot pressuras, quibus fere tota concutitur machina mundi, totque bellorum opiniones, quibus vasta Christiani orbis in omnibus fere angulis quatitur arca et molestatur mater ecclesia, dumque tot malorum ingruencium dietim crebrescunt presagia et tres status fidelium altrinsecus se lacerando tumultuant, omnes quoque layci in dedecus cleri laceras ligwas solvere non pertimescant, dumque omnium viciorum pestes hoc nostro ferreo evo quasi quodam impetu facto feraliter videantur ebulire ac omnes status, sexus et etates letaliter inficere, super quibus hawt parvo dolore perculsus, quatenus et meum lenirem saucium animum, et super periculosa simultate quorundam, qui natale conantur turbare solum, quod cunctos suo dulcore solet alumnos nectere neque sui sinit esse immemores, statui ortus et occasus summorum pontificum, ipsorum gesta, que ex variis cronicis et hystoriis et Damasi pape et aliis carpere potui, pro mea eciam informacione describere. Postquam et divorum imperatorum ad vota invictissimi domni Friderici III. imperatoris gesta usque ad hec nostra tempora depinxeram ,cronicam eciam incliti ducatus Austrie, kathalogum quoque suorum pontificum similiter usque ad currentem annum