Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 10
Unproofread scanNot analysed yet
A. At melius fuisset si praecedentia sequentibus praetulissent potius lucem quam debuissent, sed pergo. Id mihi maxime visum est incumbore, ut justissimis votis suis, quantum in me est, sat isfaciam.] Suis hic pro illius (nempe D. H. Savilii) non rectè utitur. Sed nolle te Grammaticam hoc loco examinari oblitus etam. [Ex quo, inquam haec (id est Symbolica) introducta est Vietae, Ougthredi, Harriotti, Cartesii ope, quam ingentes secerit profectus Mathesis universa, nemo hisce rebus vel leviter exercitatus ignorare possit.) Audin? B. Aucio. A. Ne ipsi quidem Analyticae per potestates ascribi possunt, quae ille hic ascribit Symbolis; nam quaecunque inveniri possunt per Symbola ista nova, inveniri etiam potuissent per antiquissima Symbola, nimirum verba. Deinde quinam sunt ingentes illi profectus quos fecisse dicit Mathesin universam ope authorum illorum quos hic nominat. Si mihi unam solummodo propositionem indicaveris Symbolicae hujus ope inventam, praeter aliquot Rectangulorum &Triangulorum rectilineorum metamorphoses, quae &ipsae sine Algebra inveniri potuerunt, concedam tibi omnia quae dixeris, &quanquam per Algebram (ut nonnulli existimaverunt) nullum non Problema solvi posset, nihil tamen hoc ad laudem faceret Symbolorum; idem enim fieri per verba posset. Quaeritur quis numerus sit, qui, sive assumens ternarium, sive multiplicans producit idem. Diceret Wallistus. Sit quaesitum A. Quate 31A–34. Et (dempto utrinque A) 3–24. &4-. Nonne idem esset si diceremus 3 una cum Qraesito aequari triplo Quaesito, &duo Quaesta aequari ternatio, &proinde Quaesitum aequari 1/2 Vides ergo Symbolicam istam, quam jactant nil omnino. propter Symbola sed propter solam a supposito ad consequantia ratiocinationem valere; quae securius aliquanto, &multo magis perspicue perficitur Oratione. B. At mihi quidem utilis videtur propter Symbolorim brevitatem. A. Quî quaeso? Nonne vim demonstrationum Symbolit è scriptarum quam Latinè memoria tenere difficilius est? Et quanquam Analytica per Symbola brevius scribatur quam Oratione pleni, non tamen clarius, neque ut a tam multis possit intelligi, partim quod eadem Symbola paucis sint communia, partim etiam quod verba ipsa (non sola Symbola) animo simul percurrenda sunt. Cur autem Arithmeticam speciosam ope Vietae, Ougthredi, &c. introductam esse dicit? Quasi veteris Algebrae notae, quibus Radix, Quadratum, Cubus, caereraeque Potesitaes zed byGoogle Potestates significabantur a Diophante non essent Syccodla. B. Quid? Nihilne addidit Algebrae Vieta, sed veterum notas cum literis Alphabeti tantum commutavit?