Latin
101
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
meticum se dicit absolvisse. Doctrinam enim de rationum rationibus traditam esse ait in Doctrina Fractionum; quod quam rectè factum sit audisti modo. Et siquidem ipse huic Doctrinae Theoremata ulla superstruxisset, absurda ea esse intellexisset ipse. B. Non puto. Nam haec Doctrina fundamentum est totius fere tractatus illius quem inscripsit Arithmeticam Infinitorum; quem tractatum una cum tractatibus de Conicis sectionibus, &de Angulo Contactus mecum attuli ut examines. Nam illos examinari cupio. A. Examinabo. Sed ad opus Integrum Arithmeticum desunt adhuc Regulae Alligationis &falsae positionis, quarum altera (inquit) tum aliis de causis, tum quod illa non adeo frequentis usus sit, altera sine magno dispendio post introductam Arithmeticam speciosam careri possit. Quod utrumque falsum est. Nam ®ulae alligationis apud Mercatores usus est satis frequens; ®ula falsae positionis cum dependeat ab hoc Theoremate, Vt unum falsum suppositum, est ad errorem a se natum, ita alterum falsum suppositum, est ad errorem itidem a se natum, demonstrari potest fine Algebra. Demonstratio longiuscula est. Sed legere eam poteris in fine libri quinti Bartholomaei Pitisci de Triangulis. B. Legam. A. Sed deest etiam ad opus Arithmeticum integrum, methodus inveniendi radicem cujusque potestatis datae. Item ars Analytica, nisi illa Arithmeticae pars vel regula aliqua non sit, quae an recte praetermisit, item an ea quae tradidit rectè tradidit tuum est considerare. B. Restat adhuc percurrendus Tractatus Elenchticus contra Meybomium de ereportionibus, una cum dedicatione. Dedicatio paginas habet 50; opus dedicatum 62. A. Scio. Sed non est illa tam dedicatio quam laborantis lapsum suum in Conicis corrigere miserabilis labor &perplexitas. B. Scripserat Prop. Sect. Con. 47.