# Examinatio et emendatio 101

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/101

Nam si ratio] (id est juxta illum ratio 1 ad 3) addatur rationi; (id est, ut illi placet) rationi 1 ad 4, summa erit ratio 1/3, id est, ratio 7 ad 12, quod manifestè falsum est. Si enim ratio I ad 3 addatur rationi 1ad 4, summa erit ratio 1 ad 12, id est secundum Wallisium /. Itaque aequales inter se erunt 13 & 13. Vel componendo rationes eo modo quem-docet Eucli des, erunt, 422–33. Similiter fractio; addita fractioni; duplicatur & fit 1. At ratio 1 ad 2 addita rationi1 ad 2 duplicatur & fit ratio 1 ad 4. Sunt ergo per illum qui fractionem & rationem pro eadem habet re, & 1, inter se aequales, Quod vides quam fit absurdum. Sed absurda quae in ipsis numeris satis patent, descripta symbolis, symbolorum imperitos (quae est utilitas symbolorum) facile fallunt. Neque si non fallerent, quicquam valerent symbola nisi ad obscuritatem (alioqui) clarissimis inducendam: sequuntur Caep. 43. de fractionum Multiplicatione & Divisione, & Caput 44 de fractionum reductionibus; in quibus ut nihil falsum, ita nihil novum reperimus, neque in demonstratis neque in demonstrationibus. Caput ultimum Epilogus est quo praecedens opus Arith

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
