# Examinatio et emendatio 102

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/102

in paravoloide cubicali diametros eße sibi invicem Parallelas; Quod Robervalius illi falsum esse indicavit. Lege ergo ut sciamus si quid afferat nunc quod sit rectius. A. Non est tanti tota Geometria, sunt enim paginae sequentes duodecim quibus quaeritur Aequationis nescio cu us radix q adeo stigmose symbolisque scribillata, ut nulla humana patientia examinari posint. Illas igitur abhominans praetereo; praesertim cum Diametrum Paraboloidis cubici ne sic quidem inventam esse dicat. Sed aequatio illa cujus Radix est q (q autem quid sit nescio) illum vexaverat; itaque homo vindicte amans ulcisci parat. Nempe (inquit) vexanda adhuc est aequatio illa quae nos vexavit hactenus, ut tandem quid certi prodat. Assimulansque Proteo Aequationem, ea occasione usus, versus ex HomerOdys. plusquam duodecem inseruit. Deinceps autem resumptum candem aequationem vexat frustra, nec quidquam adhuc certi prodit Proteus. B. Transeamus ergo ad ea quae habet contra Meybomium. A. Praetereo illa quae ex Meybomio affert proprium inventum extollente (nam & Wallisius non minus gloriose, & multo magis contumeliosè scribit quam Meybomius) & illud quod non satis distinguat Meybomius inter τὸ απο & τούπι, quia propero ad ea quae scribit de Natura Rationum. Primum igitur quod reprehendit Wallisius est quod Euclidis illud (in Definitione Rationis) ποιὰ σέσις vertit per certa quaedam relatio, prapterea quod ποιὸν qualitatem respicit. Si quid peccavit hoc loco Meybomius, peccatum, est quod illud quod Euclides insignificanter dixerat id voluit dicere accuratius. Verteret Wallisius habitudinem qualitativam, quanquam qualitativa vox latina non sit, neque intelligibilis. Habitudo autem in qualitatibus nihil aliud est quam habitus, id est facilitas agendi consuetudine acquisita. Hoc inquam ita est Latine. Ergo secundum Wallisium ratio est duarum magnitudinum Homogenearum ea quae secundum quantitatem est, facilitas agendi consuetudine acquisita. Qua definitione quid potest esse magis ridiculam? non respexit Euclides ad praedicamentum qualitatis, in voce ποιὰ, sed ad vocem in enuntianda rationum similitudine vulgo usitatam οὕτως ἔχει (ut in praecedentibus notavimus) atque inde definit rationem per aliqualem habitum, seu (quod hoc loco idem est) per habitum quendam (subaudi) nescio quem; rectius ergo Meybomius rationem definivit quam aut Wallisius aut ipse Euclides. Quid enim ratio aliud est quam magnitudo unius quantitatis quatenus ad aliam ce mparatur? B. Nihil. A. Sed vide Wallisii super haec scholiastae verba Latine ab ipso versa, subtilitatem, Verba sunt haec. Est autem alia quae dicitur relatio secundum excessum & defectum. B. Quid? Aliane ratio an alia Relatio? A. Αλλη χίοις id est alia habitudo. B. Cur ergo non vertit per alia habitudo, sed per alia relatio? A. Quia ratio quae hic innuitur ea est quam vulgo vocant rationem

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
