# Examinatio et emendatio 106

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUINTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/106

DIALOGUS QUINTUS: Bene advenis, sed te expectabam heri. B. Venire non potui. Tu vero tanto plus habuisti otii librum quem tecum reliqui perlegendi. A. Perlegi, nisi quod tractatus de Sectionibus Connicis Capita aliquot quae symbolis nimium impedita erant transilui; & tractatus de Arithmetica Infinitorum; cum Capita prima & reliquorum omnium fundamenta falsa esse invenissem, caetera legi quidem sed examinare nolui. Capite primo de Angulo contactus occano declaratur controversiae de natura ejus inter Clavium & Peletarium, nempe Pr. 16. Ele. 3. Euclidis, una cum demonstratione ejusdem. Propositio quidem Graecè & Latinè (Graecè in eorum forte gratiam qui Latine nesciunt) Demonstratio Latine tantum repetitur. In secundo controversiam illam ostendit diremptam ab Euclide non esse. Nec mirum, Euclides enim de futura super verbis ejus tanto post tempore inter Peletarium & Clavium controversia ne somniavit quidem. Capite tertio controversiam intimius (ut ille parum latinè loquitur) aggreditur; Anguli plani definitionem afferens hanc, Angulus (inquit) planus est mutua κλίσις, seu inclinatio duarum linearum in plano se se tangentium & non in directum positarum. B. Definitio quidem Euclidis est, sed Anguli plani natura ubi explicatur. A. In ipsa definitione. B. At non agnoseo; nam repugnat iis quae idem scripsit Euclides Def. 5. Elem. 11. Ibi enim definic rectae lineae ad planum inclinationem item plani ad planum inclinationem esse Angulum acutum. Cum ergo omnis inclinatio ad planum, sit inclinatio ad lineam in plano, erit (per hanc definitionem) omnis Angulus Acutus. A. Sed non videtur vox Inclinatio eodem sensu accipienda esse hic atque in Elem. 11. Scias ergo nonnullos esse qui etsi a positis Principiis nunquam non rectè Ratiocinentur, ipsa tamen Principia non satis faeliciter semper ponunt. Oportuit prius definitum esse quid sit Inclinatio quam per Inclinationem definiisset Angulum planum. Quod eum non fecerit in causa fuit quod Wallisius frustra se torserit in vocibiis κλίσις & ἀκλισία. Sapit enim definitio Euclidea plus quam satis de vulgi imaginatione Anguli, cum dicant hoc vel illud non factum esse in Angulo.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
