# Examinatio et emendatio 11

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALUGS PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/11

A. Nihil omnino. B. Sed ipsam Artem sive Methodum, quam a supposito ad Quaesitum via brevissima pervenitur, quis excogitavit primus? A. Nescio, nisi verum sit (quod memini me alicubi legisse) fuisse Arabem quendam Ghebrum, a quo etiam artem ipsam (si modo Ars fit potiùs quam casus) denominatam esse Algebram. Symbola quidem addere, subtrahere, multiplicare, dividere Binomia, Trinomia, &c. Artis esse fateor, non magnae. Sed ut ex supposito inveniatur id quod quae itur (nisi in facillimis quaestionibus) id verò pernego. Quid enim Magistri Symbolycae hodiernae maximi Ougthredus & Cartesius Aliud praecipiunt, quàm ut pro Quantitate quaesita supponamus aliquam ex Alphabeto literam, & inde apta ratiocinatione procedamus ad Consequentia? At si Ars esset, deberent quaenam sit illa apta ratiocinatio ipsa ostendere. Quod cum non faciant, Algebristae modò ab uno supposito, modò ab alio incipere, & modò unam, modò aliam viam ingredi coguntur. Adeo ut non minùs fortuito Quaesitum inveniunt quam si quis in cubiculo jussus initio facto a limine diligenter totum cubiculum intentis oculis & animo percurrere inveniret latentem aciculam. Praeterea, Logai hmos invenitne Neperus ope Algebrae? Aut qui Canonem condidit sinuum, Tangentium & Secantium, per Arithmeticam speciosam id fecit? Denique quae Propositio inventa per Algebram non dependet a 167 ( Elementorum Euclidis, & a 47v 11 ejusdem, aliisque notissimis Propositionibus, quas oportet prius scire quam quis possit uti regula Algebrae. Adeo Ceometriae Algebra debetur, non illi Geometria. Nam abique hac, Quaesitum, etsi in Aequatione contineatur saepissimè ignoratur. Imo ve ò ipsa Analytica per Potestater sive cum Symbolis, sive absque Symbolis exerceatur, ado est exigua pars Analyticae universalis, ut nullus ejus, neqe in Angulis, neque in Circulis, neque in Golidis usus sit, sed solummodo in Parallelogrammis Rectangulis, & Triangulis Rectilineis. Etiam in his, hoc tantum praestat, ut id quod in (illarum quas modo dixi Propositionum) verborum involucris continetur eruere valeamus. Analysis enim per potestates, non procedit ab effectu ad causam, sed ab una proprietate ad aliam, non (ut est natura causae) priorem, sed ab eadem causa genitam. Analytica ergo haec res admodum angusta est, quanquam ad Trigonometriam in rectis lineis exercendam non omnino inutilis; verùm ob magnam multitudinem Symbolorum, quibus hodie oneratur, unà cum falsa opinione quod plus valeat ipsa Methodus quam reveta valet, pro peste Geometriae habenda est. Inde enim est quod investigatio causarum (a qua sola sperari potest scientia) negligitur, nimirum propter spem factam a parum acutè videntibus Magistris, posse per Arithmeticam speciosam nullum non Problema solvi; cum tamen Problemata, quae veteres solvere non potuerunt, ad hunc usque diem maneant insoluta. Jam si quid contra haec dicendum habeas audiamus. B. Nihil contrà dico.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
