Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ea igitur transilio, properans ad tractatum de Arithmetica infinitorum, quo nihil unquam quisquam vidit in Geometria turpiùs. B. Incipiamus ergo ab Epistola Dedicatoria. A. Non est necesse. Nihil enim continet praeter ordinem suarum ipsius cogitationum quibus perductus est ad absurdam illam ejus circuli quadraturam. Neque in tractatu ipso ulterius legam quam ad prop. 41. quia priores has pro fundamento ponit omnium quae sequuntur. Prima propositio est Lemma vel potius Problema hoc, Si proponatur series quantitatum Arithmetice proportionalium (sive juxta naturalem numerorum consequutionem? continue crescentium, a puncto vel o (cyphra seu nihilo) inchoatarum (puta O, 1, 2, 3, 4, &c.) propositum sit inquirere quam habet rationem earum omnium aggregatum ad aggregatum totidem maximae aequalium. B. Rationem habet tota series ad numerum terminorum multiplicatum per maximum, eandem quam habet semissis ad integrum. Summa enim terminorum omnium (ut in hac serie 0, 1, 2, 3, 4.) aequalis est producto ex numero terminorum ducto in semissem maximae. Itaque cum termini hic sint quinque &maximae semissis 2, erit productus ex 2 in 5 aequalis 10. Est autem 10 summa terminorum omnium; idem contingeret in alia quavis progressione Arithmetica incipiente a cyphrae, ut o, 3, 6. 9, ubi summae maximae &minimae id est 9 ducta in semissem numeri terminorum 2, facit 18, semissem ducti 9 in numerum terminorum 4. Geometricè etiam probari potest, eodem Argumento quo triangulum ostenditur parallelogrammi sui esse dimidium. A. Notissimum est. Sed non hic de veritate quaeritur conclusionis sed demonstrationis. Nam per inductionem probat. Inductio autem demonstratio non est, nisi ubi particularia omnia enumerantur, quod hic est impossibile. Itaque cum post exposita aliquot particularia subjungit, Et pari modo quantumlibet progrediamur, prodibit semper ratio subdupla,] libenter velim scire, unde id scit, nisi causam proferat aut sciat quare necessario ita est. Secunda propositio eadem est cum prima (&propterea falsa, ut alio tempere ostendetur) nisi quod addit idem contingere etsi numerus terminorûm sit infinitus. B. Id certè falsum est.