# Examinatio et emendatio 117

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUINTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/117

Siquidem enim numerorum termini numero infiniti essent, etiam terminus maximus solus per se infinitus esset, & summa terminorum numero insinitorum semissis esset infinitae summae infinities multiplicatae. A. Non ille primus se induit absurdis quae circumstant contemtemplantes Infinitatem. Prop. tertia haec est, Triangulum ad Parallelogrammum (super aequali basi aeque altum) est ut 1 ad 2. Imo verò, non ergo, sed propter causas ab Euclide dictas Elem. 1. Prop. 41. Idem dicendum est ad Prop. 4. de Conocide parabolico, propter causas ab aliis exhibitas. Propositione quinta, eadem methodo probare vult lineam spiralem esse ad Arcum Circuli sibi respondentem ut 1 ad 2. Quod est falsum. B. Etiam confitente Wallisio, qui in Scholio ad Prop. 13: per spiralem in telligere se dicit arcuum omnium infinite parvorum aggregatum. A. Sed in propositione hac loquitur manifesto de spirali descripta ab Archimede. Propositiones ergo 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, sunt falsae, ut quae ab hac dependent. Praeterea quam absurdum est lineam constantem ex infinitis numero Arcubus in initè parvis appellare spiralem, quae si regalariter sive regulari motu generetur, necessario erit arcus circuli. Itaque etiam propositiones 14, 15, 16, 17, 18, quae fundantur super hanc ejus spiralis interpretationem, sunt omnes falsae. Neque ductae a Centro ad aequales illos exiguos arcus erunt Arithmetice proportionales. Comparata haec ad sequentia leviuscula sunt. B. An pejus in Geometria esse potest quàm facere spiralem constare ex arcubus circuli, iisdemque a rectis e centro interceptis Arithmetice proportionalibus, quique etaiam aequales efficiunt Angulos? A. Satis quidem absurda illa sunt; sed videamus & haec. Propositio 19. Lemma. [Si proponatur series quantitatum in duplicata ratione Arithmetice proportionalium (sive juxta seriem numerorum quadraticorum) continue crescentium a puncto vel o inchgatarum, puta ut O, 1, 4. 9, 16, &c, propositum sit inquirere quam habeat illa rationem ad seriem totidem maximae aequalium. Fiat investigatio per modum inductionis (ut in prop. 1.) oli 23–3r Eritque & οτι [αῖρ Δῖ τὶ - 37 33 & sic deinceps. (SINtoto. Ratio proveniens est ubique major quam subtripla, seu;. Excessus autem perpetuo decrescit prout numerus terminorum augetur; puta 177 23 n; &c, aucto nimirum fractionis denominatore, sive consequente rationis, in singulis locis numero senario (ut patet) ut sit rationis provenientis: excessus supra subtriplum, ea quam habet unitas ad sextuplum numeri terminorum posto, adeoque; B. Permitte mihi eadem unà tecum inspicere.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
