Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 118
Unproofread scanNot analysed yet
A. Illud DI quid sunt? Fractiones an Rationes? B. Utrumvis. Nosti enim huic scriptori eandem esse rem, Rationem &Fractionem. A. Est ergo Fractio, &Fractio &L summa earum, eademque aequalis /. B. Ita. A. Sed Fractio? est nihil; ergo sola Fractio? per se aequalis est fractioni ; Satin hoc absurdum? B. Ita est, sed non magis quam doctrina ejus de spirali. At fortassis OLunica est fractio &proinde, aequalis 3, &illa aequalis? &haec aequalis i 71. Quid hic absurdi est? A. Nonne vides dum copulatas quantitates pro fractime una habes facere te †1/ id est3 aequalem; ? B. Video. Sed etsi ponat OLI pro unica fractione, ponit fortasse 31 pro duabus. A. Esto. Quomodo ergo unica ratio 3 ad 6 aequalis est duabus Rationibus 1 ad 3 &1 ad 6, quod ille dicit, cum rationem 3 ad 6 superare dicat Rationem 1 ad 3 Ratione 1 ad 6? B. Nonne recte? A. Minime. Quoniam enim 3 est Ratio 3 ad 6, eademque aequalis duabus simul Rationibus 1 ad 3, &1 ad 6; si componantur Ratione, 1 ad 3, &1 ad 6, erit Ratio proveniens (per illum) Rationes 3 ad 6. B. RectèA, Componuntur autem Rationes quando Rationum quantitates id est, tam Antecedentes quam Consequentes ipsarum inter se multiplicantur. Rationes ergo 1 ad 3. &1 ad 6 compositae faciunt Rationem 1 ad 18. Vel sic, fiat ut I ad 6 ita 3 ad aliam, &oritur 18. Et proinde expositis his numeris 1, 6, 18, priores dud habent Rationem 1 ad 6, &posteriores Rationem 6 ad 18, sive 1 ad 3. Quare ratio; †à aequalis est Rationi 1 ad 18. Est ergo per Wallisium eadem Ratio 3 ad 6 quae 1 ad 18. B. Monstri simile est. A. Similiter rationem 5 ad 12 aequalem facit Rationibus 1 ad 3, &1 ad 12 simul sumptis; quae duae Rationes compositae faciunt Rationem 1 ad 36, itaque 5 ad 12 eandem habet Rationem quam 1 ad 36. B. itaque quicquid ex hac operatione inferetur pro indemonstrato habendum est. A. Inferetur autem primo, propositio sequens, nempe vicesima.