# Examinatio et emendatio 12-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALUGS PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/12-2

sint verè numeri per Rationales & quidem integros, nam numerus ad numerum irrationilis esse non potest, quoniam omnes metitur unitas. Quem ergo ille numerum non verum, & alii surium dicunt, quantitas continua est, & pertinet, non ad Arithmeticam, sed ad Geometriam. Praeterea non rectè a veris numeris dissinguit Fractiones: quanquam enim soleant appellari Numeri Fracti, non tamen numerus frangitur, sed res in rerum numerum. Itaque duae unciae non minùs numerus verus est, quam duo Asses. Desideratur e go hic ἀκειβεία illa quae tam necessaria est Geometrae, quam intelligere & loqui Latinè Academico. Sed pego (v reapse ostendam etiam Geometrica. Problemata (quateniu saltem a positione sive locali situ abstrahunt) a Principiis Arithmeticis vel maximè dependere. Et quidem eo usque abesse, ut ad Problemata sive Theoremata purè Arithmetica statuminanda (quod tamen non rarò factum video) Geometricae plane demonstrationes sint huc forinsecus advocandae, ut contra quae Geometrica habebantur simplicius quidem & universalius ex purè ArithPraetereo in meticis, adeoque univerfalibus demonstranda videantur. gratiam tuam quod vox abstrahunt hoc in loco Scholasticum sit, Larinum non sit. Sed rogo te ubi probat id quod hic dicit? B. Probabunt ipsius per totum hoc opus a Principiis Atithmeticis demonstratae conclusiones Ceometricae. A. Id ergo videbimus inferius. Interea verò mirari mihi liceat visum esse necessarium Euclidi numeros alios planos, alios solidos appellare, & tam multa de illis demonstrare. Numerus enim, neque superficies est, ut possit propriè dici planus, neque corpus, ut possit vocari, solidus. Sed forte Enclides numerum à divisione continui, & demonstrationes Arithmeticas, a Geometricis, non contra (ut Wallisiis) derivavit.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
