# Examinatio et emendatio 120

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALOGUS QUINTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/120

Ita vero ut addito ad consequentem numero 3 fiat subtripla? A. Manifestum ergo est, si procedatur in infinitum numerus crescentium major erit num: ro subtriplo maximarum; eritque excessus numerus major quam ut possit dici. Tantum abest ut series crescentium, quantumvis procedendo, possit esse subtripla seriei maximarum. B. Error est manifestissimus. A. Ex propositione hac dependent non modo omnes sequentes usque ad 39, sed etiam omnes illae quibus rationem determinat parabolarum & paraboloideum ad circumscripta parallelogramma. B. Sed rationes quas assignavit verae sunt, & a Mathematicis receptae. A. Vere quidem, & jamdiu circumlatae sunt, sed sine demonstratione. B. Demonstratae extant ab Hobb io Cap. 7. Lib. de Corpore, Editione Latina. Item aliter demonstratae in Editione Anglica, Cap. 15. Art. 2. A. Prop. 39. [Si proponatur series quantitatum in Triplicata ratione Arithmetice proportionalium (sive juxta seriem numerorum Cubicorum,) continue crescentium, a puncto vel o inchoatarum, (puta ut o, 158, 27, 64. propositum sit inquirere quam habeat illa rationem ad seriem totidem maxiuiae aequalium. Fiat investigatio per modum inductionis (ut in Prop. 1. & 19.) Eritque – 3– 15. Et sic deinceps. Patio proveniens est ubique major quam subquadrupla, seu? Excessus autem perpetuo decrescit prout numerus terminorum augetur, puta; 13 30 33 &c. aucto nimirum fractionis denominatore, sive consequente rationis, iu singulis locis, uumero quaternario, (ut patet) ut sit rationis provenientis excessus supra subquadruplam, ea quam habet unitas ad quadruplum numeri terminorum posto, Adeoque. B. Eadem est methodus quae in Prop. 19. An & iidem errores? A. Planeiidem. Nam si 3 – 1/2 †; rationes sint, impossibile est ut ratio 2 ad 4, sit aequalis duabus rationibus 1 ad 4, & 1 ad 4, Nam ratio 2 ad 4 duplicata esset rationis 1 ad 4. Sed ratio 1 ad 16 duplicata est rationis 1 ad 4. Esset ergo ut 2 ad 4, ita 1 ad 16. Conclusio autem quam deducit ex hac Prop. 39.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
