# Examinatio et emendatio 122

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/122

Tari (inquit) methodo invenietur ratio seriei infinitae quantitatum in ratione quadruplicata, quintuplicata, sextuplicata, &c, Arithmetice proportionalium a puncto seu o inchoatarum ad seriem totidem maximae aequalium; nempe in quadruplicata 1 ad B. Falsum est; ne examisies. A. Imo vero quid afferant novi quae sequuntur, ulterius ne quaeramus, cum ab his dependeant caetera omnia. B. Ne imaginari quidem possum quicquam quod aut VVallisius aut eorum ullus, qui libros ejus literis ad ipsum scriptis laudaverunt con tra haec tam perspicue demonstrata afferre possunt. A. Extantne Geometrarum literae quibus Geometria haec Wallisii comprobatur? B. Extant quidem (editae ab Wallisio) altera Hugenii, altera nescio cujus, sed dicunt aliqui esse Schootenii vix Latina. Praeterea Robervallus, Professor Parisiis Celeberrimus, idemque alias in demonstrationibus propriis satis cautus, chartulae cujusdam manuscriptae exemplaria aliquot in Angliam transmisit, in qua doctrinam de ex illis factorum ad pacomparatione parabolarum, & Conoideum in hoc tractatu De Arithrallelogramma & Cylindros circumscriptos, metica Infinitorum, expositam negat ab Wallisio primo, sed a se inventam esse asserit. Quod non fecisset nisi Doctrinam ipsam veram esse censuisset. A. Mirandum non est si illi qui maximam operam in eo posuerunt ut rationem Arcus ad radium ad numeros reducerent, Methodum hanc Symbolicam incautè amplexi sint. Sed ut Robervallus, qui Geometrarum primus esse vult & ferè esti (nam excipio saltem D. Fermatium) Paralogismos tam crassos videre non potuerit, profecto mirandum est. B. Habet hoc peculiare Robervallus, cum egregium quis a se inventum Theorema in publicum emiserit, ut statim distributis chartulis dicat idem a se inventum esse prius. Itaque Theorema de solido Hyperbolico inventum, a Toricellio postquam esset editum ad se rapuit; & nunc Methodum de comparatione Paraboloideum editam ab VVellisio & solo Wallisio dignam suam haberi incautus perit. Idem Hobbium qui aequalitatem inter spiralem, & parabolicam, primus vidit, quia ipse eandem priùs demonstraverat appellat Plagiarium. B. Et merito? siquidem Robervalli demonstrationem ediderat ut suam. A.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
