# Examinatio et emendatio 125-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/125-2

Temporum. Ut igitur aggregatum volocitatum ad aggregatum temporum, ita Complementum DBEFG ad figuram ABEF C. Siquidem ergo rationes DB ad OE & OE ad QF fuerint ubique rationum AB ad GE, & GE ad HF (exempli causa) triplicatae, erunt vice versa rationes OE, ad DB, & QF ad OE, rationum GE ad AB, & HF ad GE subtriplicate. Quare aggregatum omnium QF, OF, BD &c. aggregati omnium HF, GE, AB, &c. erit (per assumptum secundum) subtriplum. Ut ergo aggregatum velocitatum ad aggregatum Temporum quibus describuntur figura deficiens & Complementum, ita erit ipsum Complementum ad figuram ipsam, nimirum complementum DEEFC ad figuram ABEFC quod erat Demonstranduin. B. Sequitur hinc quod cum in Triangulis baiis decrescit in ratione Temporum, parallelogrammum erit sui Trianguli duplum; cumque basis semiparabolae decrescat in ratione Temporum duplicata erit parallelogrammum suae parabolae sesquialterum, ut & Cylindrus sui Conoidis parabolici duplum; cum item basis paraboloidis cubici sive parabolastri primi, decrescat in ratione Temporum triplicata, erit parallelogrammum sui parabolastri primi sesquitertium; & Cylindrus sui Coni triplum; & parallelpipedum sui pyramidis triplum.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
