Latin
126
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 126
Unproofread scanNot analysed yet
Et sit de caeteris figuris, prout postulant rationes juxta quas generantur. B. Itaque Theorema hoc universale nempe (in omni figura generata per motum quanti decrescentis donec evanescat in punctum, secundum quamlibet rationem constantem ab initio motus ad finem, Rationem figurae factae ad complementum ejus, id est ad id quo figura facta superatur ab ea figura quae facta eßet si Quantum Generans mansisset integrum, eam esse quam habet ratio reliqui ad reliquum ad Rationem ablati ad ablatum, Ideoque ubi reliquum ad reliquum est in ratione ablati ad ablatum duplicata vel triplicata &c, ibi figuram factam ad complementum esse duplum, triplum &c: respective; Theorema (inquam) hoc habet claritudinem per se tantam ferè ut possit haberi pro Axiomate, atque ob hanc fortasse causam, veri ratem a tot Geometris agnitam fuisse etsi a nemine hactenus demonstratam. A. Itaque VVallisius qui nil tam difficile esse arbitratus est quin per artem Analyticam inveniri &solvi posset, artemque Analycam nihil aliud esse quam vocabulorum &crationis loco, notis quibusdam novis (quae vocant symbola) Ratiocinationis suae vestigia pingere, Theoremata haec, aliaque difficiliora, quae ut certa jamdudum circumferebatur, nova a se methodo demonstrata esse opinatus est. Et quia videbat (cum omnibus) in progressione numerorum a Cyphra sine O, summam numerorum progredientium dimidiam esse summae numeri. maximi toties sumpti quot sunt termini progressionis, idem accidere etiam affirmavit ubi lineae latitudinis infinite exiguae, crescentes a puncto, secundum progressionem eandem, constituent superficiem qualemcunque. Quod (nelcientibus illius Encomiastis &nonnullis praeterea Geometriae proffessoribus) falsum, neque nisi de Triangulis rectilineis universaliter pronunciandum est. A. Vidisti jam Tractatus Vallisii tum Geometricos tum Arithmeticos nullius esse pretii, ut qui nullam continent veri Theorematis demonstrationem novam; sed vel aliorum demonstrationes symbolicè (id est obscurè) transcriptas; vel suas ipsius falsas; vel eriam aliquando, (praesertim in Tractatu de Arith. infinit.) Theoremata ipsa falsa. Judica. oogle Judica erco, ipse Wallistus &Doctrinae Wallisiaenae comprobatores &Encomiastae quales sunt Mathematici. Legisti etiam Elenchum ejus &vidisti quam sit refertus convitiis rusticams. Judica ergo quam necessaria conditio sit ad Theologiae Doctoratum ut quis sit vir bonus. Convitiorum causa fuit ira, sed quae causa irae? Nempe homines ambitiosi cupidique regnandi non modo in foro externo, sed etiam in interno, ad omne dictum vel scriptum quod cupiditati eorum adversatur illico excandescunt; &(siquidem audent) maledictis onerant.