# Examinatio et emendatio 127-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/127-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/127-2

Apollonii aliorumque antiquorum, quam Vietae, Oughtredi, & caeterorum Algebristarum. Quid enim est Analytica haec recentium? B. Est ars qua a quaesiti suppositione pervenitur per consequentias ad vera Naturae ordine priora. Et Synthetica, qua reciprocè a veris prioribus venitur ad quaesiti Conclusionem. A. Euclides erco & caeteri antiqui ea perpetuo usi sunt. Quid enim, eum apud illos Theorema legis quod incipit a Si, nonne vox illa Si denotat aliquid esse suppositum, exempli grati aequalitatem angulorum, unde per consequentias venitur ad aliquod prius quae est aequalitas laterum? Haec autem est Analysis. Deinde reciproce ex aequalitate laterum concluditur aequalitas angulorum, quod ante erat quaesitum; quae est synthesis. Itaque ne crede symbolicam hanc hodiernam veteribus in usu fuisse, aut omnino cognitam, neque, ut quidam nimium astuti homines dixere (nescio quam ab causam) dissimulatam. Sed Wallisio laudatoribusque ejus nunc amissis, convertamur ad alia. DIALO Dialogus Sextus N dimensione Circuli investiganda Methodus Arithmeticorum vulgo recepta falsa est. Salve mi B; non te praevideram. B. Et tu salve. A. Unde advenis. B. ἢκω λίπων Αγγλείου ἄλμυρον βάθος πόντη. A. Usus ergo es (ut videtur) navigatione adversa. sidera summa putes. Jamjam casuros Tartara B. Jamjam tacturos ad ima putes. A. Non tam marinis quam Heliconiis aquis madescere videris. Sed unde ad mare? B. Parisiis. A. Gaudeo salvum te rediisse atque etiam hilarem. At quid istine adfers novi? B. Reges, aiunt––.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
