# Examinatio et emendatio 127

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/127

Causa autem ignorantiae est partim quod scientias non ipsarum amcre, sed lucri causa adeunt ut stipendia mereantur; maxime vero quod scientiam non in rerum ipsarum Imaginibus, sed in verbis Magistrorum quaerunt, iisque non semper intellectis. Itaque Principia ignorantes, id est naturam Puncti, Lineae, Anguli, Rationis nescientes, in absurda quae recensuimus delapsi sunt. B. Sic puto. A. Accessit quoque scientiis damnosa illa multitudo Symbolorum, quorum fiducia attentionem ad rerum ipsarum Ideas remiserunt, quae inventa ad leniendum nobilium adolescentulorum in quaerendis Problematum Arithmeticorum solutionibus molestiam, adeo visa est res elegans, ut nihil esse neque in Arithmetica, neque in Geometria tam difficile videretur quod ope Symbolorum solvi non posset. Itaque omnes laudare & magnifacere scientiam quandam quam nominarunt Symbolicam; etiam homines quibus nihil videbatur ad eminentiam deesse praeterquam ut docti essent in Mathematicis, Magistris usi sunt Symbolicis, frustra. Verum sicut sine suspitione criminis nemo fit inexpectatò & repentine dives, ita nemo ullo modo sine magno studio & labore fiet doctus B. Parumne prodest ad solutionem problematum Mathematicorum ars Analytica, & ad Analyticam usus symbolorum? A. Imo multum. Sed quid hoc ad nuper introducta Symbola? Literae AB, C, &c, quibus solis usi sunt Geometrae veteres, nonne sunt Symbola? Plura autem saepius ἐνοχλῦσιν quam adjuvant. Quod autem Aualysin attinet, non minus apparet in scriptis Euclidis, Archimedis,

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
