# Examinatio et emendatio 13-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, DIALUGS PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/13-2

Philologica vel etiam alia Philosophica Mathematicis immiscuerim; partim illud ad subjecti explicationem commodum videbatur, partim etiam condimenti loco, &c.] Quid illud est quod apparat Condimenti Scientiae per se jucundissimae; An γελοτοποιὸν an γελοῖον acturus est? B. Nihil minùs. Nam per Philologica ea intelligit quae continentur in Cap. 6. & quibusdam sequentibus de Etymologiis nominum numeralium Latinorum plena ingenii, qualia sunt, Latinorum vocem unum desiva:i a Graeco 8 ἐν; duo a δύο; tres aτρεῖς; quatur a πότορα, πέτορα a τίτορα, & hoc a τέσσαρα; quinque a πέντι, posito quin pro πον & quo pro το. A. Unde haec conjicit? B. Nescio nisi a congruitate literarum. A. Non est inter ὁ ἔν & unum, neque inter quatuor, & τέσαρα, neque inter quinq; & πέντι magna affinitas literarum, & qui ibet etiam puer tantundem coniicere potuit. B. Deinde Bellum (inquit) a πολέμο fortasse dictum est. An tantundem conjiceret etiam puer? A. Minimè. Non est enim derivatio illa neque vera, neque verisimi is, sed ridicula condimenti causa. B. Exemplum a simili derivari dicit, ileoque non exemplum sed exsemplum debere scribi. A. Quidni & exsero pro exero, & exsisto poto existo, & exsuo pro exuo, & exsequiae pro exequiae, & similia multa scribi jubet, qualia nemo Latinorum unquam scripsit? Eadem enim est ratio in his, quae in Exemplum. Credo sperasse i lum novitate hac fore olim ut distingueretur ab indoctis hominibus hujus seculi. Sed errat: sicut enim nullius exemplum secutus est ille, ita nemo illius exsemplum est sequuturus.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
