Latin
130
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 130
Unproofread scanNot analysed yet
Item quae sit solidi magnitudo &Centrum gravitatis facti ex datae partis revolutione, sive circa Cycloidis Basem, sive circa Diametrum Circuli genitoris; sine ulla quadraturae Circuli mentions. B. Sed qui ista problemata omnia solverit, nonne Centrum gravitatis etiam Circuli genitoris idem exhibebit? Eo dato, quin dimensio Circuli innotescat quid impedit? Adde, quod vera Cyclois, nisi cognita perimetri Circuli magnitudine, id est, ratione quam habet ad suam Diametrum, ne describi quidem potest. Describitur enim Cyclois a puncto Circuli genitoris &diametri communi, moto super lineam rectam in plano existentem cui Diam:ter est erecta, per motum compositum ex motu Circulari per peripheriam. &motu recto Centri uniformi, &aeq è veloci. Fit igitur ut Circulus, una facta revolutione, rectam describat in plano, suae perimetro aequalem; ut videre est in revolutione cujussibet rotae. Dum ergo perimetri longitudo justa ignoratur, neque vera Cyclois describi, neque Centrum gravitatis ipsius (multo minus partium ejus) exhiberi potest. A. Quod Centrum gravitatis Cycloidis sit in linea recta Basi Parallela, ita secante Diametrum Circuli genitoris, ut pars major sit ad minorem ut 7 ad 5, demonstrari potest, etiamsi magnitudo perimetri sit incognita. Etiam demonstrari potest Centrum gravitatis ejusdem esse in linea recta, ita secante Basem ipsius ad anaulos rectos, ut pars major ad minorem iterum sit ut 7 ad 5. Duae ergo Diametri gravitatis inventae sunt. Sed illae se mutuo secant in gravitatis Centro. Nonne ergo datur Centrum ipsum? B. Minimè. Nam lineam non datam secare in datas partes non potes. Etsi enim motus uterque (rectus &circularis) uniformis sit, si tamen aeque veloces non sint, facient compositi talem motum, ut partes rectae lineae super planum a Circulo designatae, sint partibus perimetri eodem tempore percursis proportionales quidem, verum non aequales; id quod in vera Cycloide requitendum est. A. Recte dicis. Expectabimus ergo Circuli quadraturam, non illam verae propinquam Arithmeticorum, sed in lineis vel numeris calculo exactissimo demonstratam. Sed quis est certaminis hujus institutor Hercules Mathematicus? B. Nescio sane. Sed propositum praemium intuenti videtur mihi, quisquis est, non esse e numero Professorum. B. Sed cur non ad certamen hoc accessisti tu? A. Ut dicam quod res est, problemata illa ante diem praestitutum non potui omnia solvere; sunt enim difficillima. Quoniam autem dignissima ea judicavi in quibus exercerer, quantum potui animum ad ea applicui. Sed cum non viderer mihi quicquam proficere posse sine cognitione magnitudinis Arcus Circuli, meditationes meae primae in ea investiganda consumptae sunt; &Theorematum aliquot Cyclometricorum demonstrationes (ut mihi videntur) faciles &perspicuas jam scriptas habeo.