# Examinatio et emendatio 131-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/131-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/131-2

Prop. 1. Si ad Arcum quadrantis Circuli, & ejusdem Radium, assumatur tertia proportionalis; & ab ea tertia, ut radio, describatur rursus Arcus quadrantis; erit is Arcus aequalis Radio quadrantis prio is. Fig. 1. Describatur quadratum ABCD, & Centro D, describatur Arcus quadrantis AEC, quem secet Diagonalis BD in E. Secet & diagonalis AC arcum BD in L, supponaturque in recta BC producta, sumptam BF aequalem esse arcui AEC, jungaturque AF, secans DC in G. Erit ergo (propter similitudinem triangulorum FBA, ADG) ut FB ad AB, id est, ad AD, ita AD ad DG, & propterea erunt BF, AB, DG, continue proportionales. Centro D, intervallo DG, describatur arcus quadrantis GHI, secans Diagonalem BD in H. Dico arcum GHI esse aequalem Radio AB. Quoniam enim FB, AD, DG sunt continue proportionales, etiam illarum aequales, nimirum arcus AEC, Radius DE, & recta DH sunt continue proportionales, Ut ergo arcus AEC ad DE, ita est DE ad DH. Sed ut arcus AEC ad DE, ita est arcus GHI ad DH. Est ergo arcus GHI aequalis rectae DE, id est, Radio arcus AEC. Quod erat demonstrandum. A. Qualis tibi videtur haec demonstratio? B. Proba & perspicua. Procedo ad caetera. Definitio

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
