Latin
Prop. 2
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 132-3
Unproofread scanNot analysed yet
rectus. Quod erat demonstrandum. Consectarium, Punctum V est in arcu AEC; producta enim recta BN abscindet in producta AD, duplam ipsius AD. Idem autem faciet arcus AEC continuatus in Semicirculum. Erit ergo angulus AVB (qui ostensus est rectus) in semicirculo. Et proinde punctum V est in arcu AEC. Prop 3. Continuetur arcus BD usque ad productam BA in K; &rectae MN apponatur in directum NS aequalis semiradio; junctaque KQ producatur, secans arcum BD in R, &rectam BC in T. Jungaturque BS. Dico BS transituram esse per R. Sunt enim triangula KMQ, SMB similia &aequalia. Ducta autem recta BR, erit angulus KRB in semicirculo) rectus. Similia ergo sunt triangula KMQ id est SMB, &KRB; Habent enim angulum KBS communem. Et propterea transit BS per punctum R. Quod erat demonstrandum. Consectarium 1. Angulus BRQ est rectus in semicirculo. Consectarium 2. Recta BT est; Radii BC. Est enim ut KM ad