Latin
Prop. 8
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
est BR ad YV sive ad duas quintas radii ejusdem BC. Quod erat demonstrandum. Coroll. Intervallo BR descriptus arcus quadrantis BRe est media proportionalis inter arcum BLD, &arcum quadrantis descripti semidiametro YV. Centro enim B intervallo Bf aequali YV descriptus arcus quadrantis fe est ad arcum BLD, id est ad arcum CA descriptum radio BC, ut BR, sive Be ad BC; &arcus b Re ad eundem arcum CA ut Bb ad BC. Nam arcus similes sunt inter se ut Radii; &recta Bb est media proportionalis inter Bf &BC. Quare arcus eRe est medias proportionalis inter arcum CA &arcum descriptum Radio YV nemItaque pe arcum f g. Radius BC est media proportionalis inter quintuplam dimidiae Z, &duas quintas arcus BLD. Supponatur quod recta aliqua, puta BF sit aequalis quintuplae dimidiae Z, Dico radium BC mediam esse proportionalem inter BF &duas quintas arcus BLD. A recta BN auferatur Bd aequalis semiradio BO. Reliqua ergo