# Examinatio et emendatio 138-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/138-2

Prop. 21. Radi BX describatur arcus quadrantis nX ζ; & erit recta ng quae ipsum subtendit aequalis rectae AO. Est enim BX, semissis rectae BS sive BF. Potest ergo BX sive Bn decem quartas radii BC, Tantundem potest B§. Itaque recti n ( potest viginti quartas radii BC. Sed recta AO potest quinque semiradios, id est viginti quartas Radii sive BC. Sunt ergo rectae n( & AO inter se aequales. Quod in praecedente promisimus demonstrare. Consectarium. Constat hinc rectam iζ sive AO esse mediam proportionalem inter BF & dimidiam ejus BX vel Bn. Frop. 22. Recta be quae subtendit arcum bc aequalis est rectae AV. Nam BR, id est BB, potest decem quintas Radii AB. Tantundem potest Bc. Quare recta BC potest viginti quintas Radii AB. Sed recta. AT (nempe: Radii AB) potest sexdecem quintas Radii AB, & TV E quae est? Radii AB) potest quatuor quintas ejusdem AB. Potest ergo AV viginti quintas Radii AB sive BC, Sunt ergo recta be & AV inter se aequales. Quod erat demonstrandum. Coroll. Recta AV est media proportionalis inter Bb & ipsius duplum; nimirum, propter triangulum rectangulum & aequicrurum bBc.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
