# Examinatio et emendatio 139-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/139-2

Prop. 24. Z. Recta hi. Arcus fg sunt continue proportionales. Quoniam enim Radius BC est media proportionalis tam inter arcum CuA & Z quam inter; Z & arcum fo, erit ut; Z ad arcum CuA, ita reciprocè Z ad arcum fg. Et quia Radius BC est etiam media propottionalis inter BF & hi, erit ut Z ad BF ita recta hi ad arcum fgsed ut Z ad BF ita est Z ad ha; nim utraque ad utramque est ut 5 ad 2. Quare ut Z ad hi ita est hi ad arcum fg. Sunt ergo Z. Recta hi. Arcus sg, continue proportionales. Quod erat demonstrandum. Consect. Arcus quadrantis cujuslibet descripti centro B, si secetur recta quae sit rectae hi parallela, terminata in BC & BA, & secante arcum in rectis Bae, By productis, erit ille arcus ad illam rectam in ratione non modo arcus CuA ad rectam BF, sed etiam in ratione rectae BF ad quintuplam dimidiae Z.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
