Latin
Prop. 24
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 140
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 25. Recta Bn aequalis est semissi arcus CuA. Nam si Bn semissi arcus CuA aequalis non sit, erit vel major eo vel minor. Et sit primo major. Sumatur ergo minor quam Bn, puta Be quae ipsi arcui supponatur aequalis. Et centro B, intervallo Be describatur arcus quadrantis 18 secans rectas By, B. in z &λ. Ducaturque per κλ recta ιμ secans BC, BA in e &θ. Secet autem arcus n( rectas. By, Bδ, in π &ρ, &rectas BC, BA, in σ &λ. His constructis. Erit ut arcus fg ad rectam hi, ita arcus εθ ad rectam ιμ. Sed arcus 18 descriptus est Radio aequali semissi arcus CuA. Quare (per consectarium praecedentis) recta IR aequalis est arcui quadrantis descripti radio qui est aequalis dimidiae BF, id est arcui nζ. Rursus quoniam arcus ng est descriptus Radio qui est aequalis dimidiae BP, erit recta σ7 aequalis arcui quadrantis descripti à semissi quintuplicatae dimidiae Z, id est a ? Z. Est autem ut arcus ε8 ad rectam εμ, ita arcus nζ ad rectam σ7 Et Ratio quidem arcus εθ ad rectam ιμ eadem est quae arcus fg ad rectam hi, ratio autem arcus nζ ad rectam σ7 eadem quae rectae hi ad Z, id est arcus fg ad rectam hi. Est etiam ut arcus fg ad arcum 18, ita recta hi ad μ (sive ut modo ostensum est ad arcum n (.) Sunt ergo arcus eθ, recta ιμ, &recta &7 continue proportionales. Quod est impossibile. Nam cum sit ut arcus σθ ad rectam ιμ id est ad arcum nζ ita arcus *&ad rectam σ7, media proportionalis inter arcum 18 &rectam στ, erit ea recta, quae media est inter rectas ιμ &σ7. Non est ergo recta Bn major quam semissis arcus CuA. Eâdem plane methodo ostendi potest quod recta Bn non est mino? quam semissis arcus CuA. Nam si sumatur in BC major quam B, quae supponatur aequalis dimidio arcus CuA, &illa semidiametro, describatur arcus quadrantis, &ducatur recta per intersectiones ejus &rectarum By, B. (quibus lineis ducendis in tantula tabula sine confusione non est locus omnia contingent quae prius; nisi quod antè major erat Z quam hi nunc vero minor. Est ergo Bν nec major nec minor quam semissis arcus CuA, &proinde ipsi aequalis. Quod erat demonstrandum. Coroll, Recta BF, quintupla dimidiae Z, &arcus CnA sunt inter se aequales. Et Be (sive hi) Z, &arcus fg interse aequales.