Latin
Prop. 27
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 27. Decem quadrata ab octante perimetri circuli aequalia sunt viginti quinque quadratis a quarta parte diametri, vel (quod eodem recidit) quatuor quadrata ab octante perimetri aequalia sunt, decem quadratis a quarta parte diametri. Cum enim quadratum a BF aequale sit decem quadratis a BO quarta parte diametri, erit quadratum ab arcu Fe aequale decem quadratis a semissi arcus CuA, id est ab octante totius perimetri. Quia vero BE &quintupla dimidiae Z sunt aequales, etiam arcus quadrantum ab illis descripti sunt aequales.