# Examinatio et emendatio 141-2

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio, Prop. 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-hobbes/examinatio-et-emendatio/141-2

Prop. 27. Decem quadrata ab octante perimetri circuli aequalia sunt viginti quinque quadratis a quarta parte diametri, vel (quod eodem recidit) quatuor quadrata ab octante perimetri aequalia sunt, decem quadratis a quarta parte diametri. Cum enim quadratum a BF aequale sit decem quadratis a BO quarta parte diametri, erit quadratum ab arcu Fe aequale decem quadratis a semissi arcus CuA, id est ab octante totius perimetri. Quia vero BE & quintupla dimidiae Z sunt aequales, etiam arcus quadrantum ab illis descripti sunt aequales.

---

Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Examinatio_et_emendatio.
